Breviarium Academiae historiae


N.B. De Academiae historia plura in:

Gaius Licoppe, Academia Latinitati Fovendae. Eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012), Bruxellis, Melissa, 2014, 410 p.


Petrus Romanelli, clarus archaeologus natione Italus praesesque Instituti Nationalis Studiis Romanis Provehendis, non solum linguam Latinam callebat sed etiam multum favebat Latinitati Vivae; sive ipse sive Instituti collegae solebant conventus internationales consociationis, c.n. Vita Latina, participare. Haec consociatio anno 1957 in Francogallia creata erat ad usum linguae Latinae provehendum; post tres conventus in Francogallia habitos optatum est, ut quartus extra Francogalliam haberetur, quin etiam Romae si fieri posset.


Hanc occasionem non praetermisit Petrus Romanelli; mense enim Aprili anno 1966 Romae instituit Omnium gentium ac nationum Conventum Latinis litteris linguaeque fovendis, cui ipse praefuit. Auspicia conventui dedit Iosephus Saragat, Italorum Rei Publicae Praesidens. Inter Comites Honoris Causa fuerunt Iohannes Capelle, consociationis Vitae Latinae conditor, Antonius Cardinalis Bacci, Aldus Moro et Iulius Andreotti. Consilium Conventui Moderando constabat e Guarino Pacitti, Henrica Malcovati, Instituti sociis, Petro Grimal et Roberto Schilling, consociationis Vitae Latinae moderatoribus, et Goodwino Beach, Americano.


Numquam conventus Latinus tam frequens fuit; amplius quingenti participes numerabantur, ex 41 civitatibus oriundi, inter quas nonnullae inexspectatae, ut Cuba, insulae Philippinae, India, insula Melita, Marocum, Mexicum, Africa Meridionalis, Thailandia, Turcia, necnon Unio Sovietica, cuius legatus fuit Iacobus Borovskij Petropolitanus, unus ex futuris Academiae conditoribus.


In fine Conventus optatum est, ut officium quoddam Romae constitueretur, quod sedem apud Institutum haberet; sine mora creatum est Collegium Latinitati inter omnes gentes fovendae, cui praeerat Petrus Romanelli. Qui vir Instituti Consilio administrationis suasit, ut Academia in eius gremio conderetur, id quod anno 1967 suffragiis comprobatum est.


Academiae, auctore Petro Romanelli sic creatae, sodales conditores erant:


1. Nicolae BARBU (Dacoromania) 

2. Jacob BOROVSKIJ (Unio Sovietica)

3. Edoardo COLEIRO (insula Melita)

4. Vandick L. DA NOBREGA ( Brasilia)

5. Giuseppe DEL TON (civitas Vaticana) 

6. Walter DEROUAU (Belgica)

7. Veljko GORTAN (Iugoslavia)

8. Pierre GRIMAL (Francogallia)

9. Konstantinos GROLLIOS (Graecia)

10. Werner HARTKE (Germania Orientalis, D.D.R.)

11. Jozef IJSEWIJN (Belgica) 

12. Johannes IRMSCHER (Germania Orientalis, D.D.R.)

13. Alfons ISNENGHI (Austria)

14. Hisanosuke IZUI (Iaponia)

15. Jan KABRT (Tsecoslovacia)

16. Stéphan KRESIC (Canada)

17. Kazimierz KUMANIECKI (Polonia)

18. W.S. MAGUINESS (Magna Britannia)

19. Scevola MARIOTTI (Italia)

20. José Maria MIR (Hispania)

21. Ottorino MORRA (Italia)

22. John J. O’MEARA (Hibernia)

23. Guerino PACITTI (Italia)

24. Virgilio PALADINI (Italia)

25. Ettore PARATORE (Italia)

26. Tuomo PEKKANEN (Finnia)

27. Faruk Z. PEREK (Turcia)

28. Georg PFLIGERSDORFFER (Germania Occidentalis, R.F.A.)

29. Pietro ROMANELLI (Italia)

30. Togo SALMON (Foederatae civitates Americae septentrionalis)

31. Robert SCHILLING (Francogallia)

32. Pierre SCHMID (Helvetia)

33. Andreas THIERFELDER (Germania Occidentalis, R.F.A.) 

34. Vincenzo USSANI d’ESCOBAR (Italia)

35. J.H. WASZINK (Nederlandia) 


Anno 1969, Academia nondum erat vere condita; praeses enim, Petrus Romanelli, post sessionem vernalem sodalibus absentibus litteras circummisit, quibus dicebat haec: «In tertia nostri Collegii sessione, die nono a. Kal. Maias huius anni habita, Nicolao Barbu auctore, communi omnium sententia, statutum est ut Academia Latinitati inter omnes gentes fovendae conderetur (...) Tibi mitto primariam huius Academiae legem, quam ad nos Nicolaus Barbu rettulit (...) Omnium sociorum consilia diligentissime perpendent et component quattuor viri ad id ex Collegii sententia dilecti, Nicolaus Barbu, Petrus Grimal, Alfonsus Isnenghi et Ottorinus Morra.»


Statutum est etiam ut quinto quoque anno haberetur Conventus omnium gentium ac nationum et Nicolaus Barbu, litterarum Latinarum academicus professor in Dacoromania, collegis suasit, ut primus conventus in Dacoromania fieret. Licentiam huius consilii exsequendi a communistico suae patriae regimine obtinuit exhibitis actis Romani Conventus, quae Institutum laute et celeriter ediderat. Itaque Conventus Bucurestiis habitus est anno 1970.


Statutum a Nicolao Barbu propositum anno 1970 comprobatum est in sessione Collegii Latinitati inter omnes gentes fovendae; ibi legebantur inter alia haec:

- Academiae finis est Latinitati operam dare omnibus rationibus viisque;

- Academiae socii sunt omnes viri docti, qui Latinitati maximam operam dederunt;

- Academia dividitur in septem sectiones, quarum prima, ad ipsam linguam Latinam spectans, glossaria Latina perficiat.


Anno 1972 Iulius Andreotti factus est Italiae administer primarius et, cum esset «semper particeps omnium rerum ad cultum humanum civilemque pertinentium» (haec sunt ipsius verba), effecit ut annua pecunia Academiae e fisco solveretur; quare ascitus est sodalis bene meritus.


Anno 1973 Eduardus Coleiro Academiae conventum instituit in insula Melita.


Anno 1977 praeses Senegaliae, Leopoldus Sedar Senghor, qui vivae institutioni linguae Latinae multum favebat, Academiae conventum Dacariae magnifice instituit; itaque ascitus est Academiae sodalis bene meritus.


Anno 1981 Nicolaus Sallmann Academiae Conventum Augustae Treverorum instituit; qui bene ordinatus idemque fuit frequens; ibi optimus locus datus est Latinitati vivae, petentibus Caeleste Eichenseer, Academiae sodale, et Christiano Helfer, qui ambo in Universitate Saravipontana magnam operam dabant ad sermonem Latinum necessariis neologismis locupletandum.


Inter conventum nuntiatum est Petrum Romanelli vita functum esse. Eius successor, Aloisius De Nardis, Latinitati vivae infeliciter non favebat; solum Italico sermone utebatur, unde mos ortus est hunc sermonem etiam in sessionibus adhibere.


Gradatim auctus est numerus sodalium, qui ab Instituto pendere iam nolebant, atque in sessione vernali anni 1982 actum est de Academia sui iuris facienda. Instituti tamen moderatores monuerunt fieri omnino non posse, ut Academia in aedibus Instituti maneret, si ab eo iam non penderet.


Anno 1984 praeses De Nardis proposuit ut Academia fieret autonoma cum suis propriis statutis, apud tabellionem legaliter depositis, sed maneret membrum Instituti. De Nardis addidit se Academiam habere ut fiore al occhiello.


Anno 1985 Academiae conventus ab Osvaldo Dilke Ledesiae (Leeds) in Magna Britannia institutus est et iucunde habitus.


Iosephus IJsewijn, qui cum iunior esset Latinitati Vivae favisset symbolasque Latinas non paucas edidisset in periodico Vita Latina, sententia mutata anno 1988 rem novam proposuit: «Adhuc», aiebat, «Academia numquam elaboravit verum propositum scientificum; oportet eam hoc facere, ut valeat in campo studiorum classicorum.» IJsewijn igitur volebat omnibus oratoribus, etiam in Academiae conventibus, licentiam dare sermonibus patriis utendi. Obstiterunt tamen nonnulli, qui dicebant non licere legem fundamentalem mutare, ne Academia a proposito suo primigenio deerraret.


Die 31 mensis Ianuarii anno 1989 Academiae statutum apud tabellionem tandem accepit  confirmationem legalem; tunc primum Academia sui iuris legaliter exstitit. Vincentius Ussani primus praeses electus est.


Eodem anno Academiae conventus a Iohanne Irmscher institutus est Berolini et Erfordiae in Germaniae parte orientali, tunc communistica. Pauci fuerunt participes, praesertim propter pretium nimium.


Anno 1990 Iosephus IJsewijn suasit ut proximus conventus haberetur in Belgica, Lovanii et Antverpiae, sed praedixit se pecuniam necessariam non posse corradere, nisi oratoribus liceret etiam linguis vernaculis uti. «Scopus Academiae, aiebat, est efficere ut inter se conveniant homines periti Antiquitatis, Medii Aevi et litterarum neolatinarum; hoc multo maioris momenti est quam Latine loqui.» Ussani, Eichenseer, Mir, Pekkanen, von Albrecht, Schilling aliique nonnulli non assensi sunt et proclamaverunt unicum conventuum sermonem esse Latinum.


Anno 1993 Academiae conventus Lovanii et Antverpiae institutus est. Id evenit, quod nuntiatum erat: multae acroases factae sunt linguis vernaculis.


Anno 1995, mense Aprili, sodales ad sessionem extraordinariam convocati sunt ad statutum mutandum; Iosephus IJsewijn id ad suum consilium aptare voluit et multa obtinuit:

- in articulo 2: solum Academiae sodales in conventibus lingua Latina uti debent; non sodalibus licet linguas vernaculas late diffusas adhibere; hae linguae etiam adhiberi possunt in disputationibus ex tempore factis, in publicationibus et in conventuum relationibus.

- in articulo 3: soli academici professores fieri possunt sodales ordinarii (quae fuit res nova).

- in articulo 7: oportet Praeses sit Italus.

- in articulo 10: sodales bene meriti non habent ius suffragii.


Academia decursu annorum pecuniam semper minorem a Ministerio Bonis Culturalibus administrandis accepit. Cum anno 1996 ageretur de instituendo proximo conventu, Romae haberi non potuit, deficiente pecunia. Tuomo Pekkanen tunc suasit ut Granivici (Jyväskylä) in media Finnia fieret. Ad quem agendum permulti praesto erant maecenates et adiutores, e quibus prima numeratur Radiophonia Finnica Generalis; maximam pecuniam etiam dedit Ministerium Institutionis Publicae.


Anno 1997 conventus habitus est magno cum successu, quamquam Tuomo Pekkanen traditam regulam restituit: oportuit enim omnes acroases fierent Latine.


Mense Augusto eiusdem anni Romae celebratus est, Nicolao Sallmann curante, Academiae natalis tricesimus; acroases factae sunt in Capitolio, sed Italica lingua erant conscribendae et faciendae.


Anno 1998 novus Praeses et Consilium Praesidiale erat eligendum; Tuomo Pekkanen propter optimum Finnici conventus successum pleraque suffragia obtinuit; Praeses tamen ipse eligi non potuit, cum Italus non esset. Bruno Luiselli factus est Praeses, Tuomo Pekkanen Vicepraeses; ei mandata est cura Commentariorum, quos Academia edere solebat magis magisque difficulter, deficiente pecunia.


Propter novas leges ad consociationes non commerciales spectantes statutum iterum fuit mutandum; quare mense Iunio anno 1998 sessio extraordinaria convocata est; hac occasione nonnullae res mutatae sunt:

- Art. 5: Sodales ordinarii, emeriti et bene meriti aeque habent ius suffragii. Sodalis, qui quinque continuos annos annuum Coetum Generalem non participaverit, nulla data excusatione, sodalis statum ademptione amittit.

- Art. 7: Praeses eligitur suffragiis secretis sodalium corpore praesentium (iam non dicitur oportere esse Italum).


Mense Novembri anno 2003 ultima Academiae sessio in Instituti aedibus in platea Equitum Melitensium habita est; cum enim nimium pretium pro Academiae sede in annum 2004 posceret Institutum, Consilium Praesidiale statuit eam relinquere; tum Instituti Praeses, Marius Mazza, cum Academia Instituti sedem reliquisset, mense Ianuario anno 2004 scripsit se omne vinculum cum Academia rumpere.

Nova sedes, curante Antonio Capellán, architecto natione Hispano, inventa est in Pontificio Collegio Hispanico (Via di Torre Rossa, 2), quae tamen iam anno 2005 relinquenda fuit; deinde Academia sedem virtualem pro tempore apud varias diversasque Academias vel Instituta in Urbe habuit.

Gaius Licoppe, postquam Marii Mazza epistulam in archivo invenit, in sessione mensis Aprilis anni 2009 Coetum Generalem monuit Academiae statutum esse mutandum, cum multis in articulis vincula cum Instituto essent inscripta; at Praeses Tuomo Pekkanen hanc rem curare noluit.


Anno 2010, triennio peracto, Praeses erat eligendus; Tuomo Pekkanen, qui iam duo triennia praefuerat, tertium nolebat suscipere. Tum electus est Curtius Smolak, professor litterarum Latinarum in Universitate Vindobonensi; quattuor consiliarii etiam electi sunt, Theodericus Sacré, Gaius Licoppe, Andreas Fritsch et Antonius Capellán García. Inter hos Sacré factus est Vicepraeses et Capellán arcarius.

Gaius Licoppe novum Praesidem de statuto mutando iterum monuit et hac occasione data suasit ut nonnulli articuli aptarentur ut primarius Academiae finis  (ipse usus linguae Latinae fovendus) dilucide exprimeretur. Praeses Smolak his propositis libenter assensus est.


Anno 2011 Academiae sessio annua non habita est mense Aprili, ut solebat, cum novus Praeses esset impeditus. Romae habita est die 25 m. Novembris in Instituto Historico Austriaco (Viale Bruno Buozzi, 113), satis longe a media Urbe sito.

In ordine rerum agendarum inscripta erat statuti mutatio.

Inexspectate Consiliarius Capellán sessioni non adfuit, sed iratus duobus ante diebus epistulam undecim paginarum ad omnes sodales miserat, qua minaretur se et nonnullos alios sodales Academiam relicturos esse, si statutum ita mutatum esset, ut Academia omnino corrumperetur; suadebat ergo ne quicquam in statuto mutaretur atque etiam ut sedes interretialis servaretur, etsi neglegenter curata.

Totum fere tempus in Coetu Generali deditum est huic epistulae, qua nonnulli sodales praesentes perturbabantur.

Praeses concludit dicens si qui sodalis statuti mutationibus non assentiretur, oportuisse eum sessioni interesse; insuper sibi minas displicere; cum de propositis statuti mutationibus in sessione disputandi tempus defuisset, documentum ab Andrea Fritsch compositum, quo textus singulorum articulorum cum textibus mutatis dilucide comparabantur, ad omnes sodales missum iri, ut in proxima sessione ultima disputatio haberetur.

Doctrix Donatelli, arcaria, non aderat; rationes misit, quae omnibus tam obscurae visae sunt ut explicationes viderentur petendae.

Cum ALF sedes interretialis non iam curaretur, suadente Tuomone Pekkanen, decretum est novam creare, curante Francisca Deraedt.

Sessione peracta, habitum est Colloquium Erasmicum, a Theoderico Sacré institutum, ubi complures oratores verba fecerunt.


Anno 2012 mense Aprili Romae habita est in Instituto Historico Austriaco annua ALF sessio. Pridie sessionis Antonius Capellán novam epistulam circummiserat vituperationibus calumniisque plenam praesertim Gaio Licoppe et Aloisio Miraglia destinatis. Alteram epistulam Praesidi miserat pecuniam ei promittens, si statutum servasset immutatum.

Capellán sessioni non adfuit ac litteris nuntiavit se Academiam relinquere.

Praeses gratias egit Franciscae Deraedt pro nova sede interretiali diligenter creata.

Deinde examinatae sunt statuti mutationes propositae: omne vinculum cum Instituto Nationali Studiis Romanis Provehendis sublatum est; sodales in tres ordines dividuntur, ordinarii, qui fieri poterunt, si modo titulum doctoris alicuius universitatis habeant; sodales bene meriti creari poterunt homines docti, qui suum studium ac scientiam linguae Latinae demonstraverint; eisdem iuribus ac ordinarii fruuntur; tertius ordo constat e sodalibus, qui Academiae rebus operam iam non dant et quos Coetus Generalis in hunc ordinem transtulit; iam non habent ius suffragandi. Omnes sodales mutationibus assensi sunt.

Postero die in sessione extraordinaria, ut necesse est secundum statutum, novum statutum omnium suffragiis comprobatum est et die 5 m. Iunii 2013 apud tabellionem tabulis publicis mandatum est.

Eodem die postmeridiano tempore sodales, qui cupiebant, attractivam lustrationem fecerunt, duce Curtio Smolak; participibus se adiunxerunt Aloisius Miraglia eiusque grex discipulorum. Eodem loco, iuxta viam Nomentanam, invisendae erant parietinae basilicae Constantinianae, mausoleum Sanctae Constantinae bene servatum et ecclesia Sanctae Agnetis.


ALF Conventus Vindobonae habitus est in studiorum universitate, invitante et curante professore Curtio Smolak, a die 18 ad diem 21 mensis Septembris a. 2013.

Argumentum ab oratoribus tractandum erat ‘De laudibus’.


Anno 2013 annua Academiae sessio Vindobonae habita est in Instituto Philologiae Classicae Studiorum Universitatis statim post Conventum.

Cum Domina Donatelli, quae ALF rationes et arcam curabat, a munere discessisset, Consilium Praesidiale decrevit eius munus ad secretarium Nicolaum De Mico transferre; necessarium quoque erat relationem rerum ab Academia intra praeteritum annum gestarum ad Ministerium Bonis Cultus Humani et Naturae Circumiectae Tutandis ante mensem Februarium anni 2014 mittere; Praeses dixit se eam conscripturum esse; secretario licentia data est rem pecuniariam cum argentaria tractandi non sine Argentarii cautione. Loco Antonii Capellán, Gaius Licoppe factus est arcarius.

Cum post annum 2009 Academia nullam pecuniam a Ministerio accepisset, Praeses, de pecunia iam deficiente questus, proposuit ut a sodalibus annua contributio 50 euronum inde ab anno 2014 peteretur (ex art. 4 statuti).

Ab initio Academiae sessio principalis habebatur mense Aprili, quam proxime Urbis fictivo diei natali, i.e. 21 m. Aprilis a. 753 a.Ch.n; qui dies tamen saepe non est commodus propter festum Paschale et tempestatem nondum satis amoenam. Quare statutum est diem exeuntis mensis Mai eligere, qui omnibus bene conveniebat.

Triennio peracto, Praeses et quattuor Consiliarii erant eligendi. Curtius Smolak iterum electus est Praeses; Consiliarii electi sunt Andreas Fritsch, Christianus Laes, Gaius Licoppe et Theodoricus Sacré, qui munere Vicepraesidis fungere perrexit; Licoppe mansit argentarius.


Anno 2014 ALF sessio annua Romae habita est in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8) die Veneris 30 m. Maii.

Novi sodales verba de se fecerunt: Horatius Antonius Bologna, Georgius Di Maria et Francisca Deraedt.

Dimissa sessione, incohatum est Conventiculum a Theoderico Sacré institutum; argumentum quod proposuerat erat ‘De Andrea Vesalio, de re medica, de medicis Latinarum litterarum auctoribus’.


Anno 2015 annua ALF sessio Romae habita est in Instituto Historico Austriaco diebus 5 et 6 mensis Iunii.

Carolus Guittard, novus sodalis, verba palam fecit.

Nuntiatum est proximum ALF conventum celebratum iri in America, Lexintoniae, quae est Kentukiae urbs caput, invitante et curante Terentio Tunberg; sic conventus in America primum celebrabitur.

Dimisso Coetu Generali, celebratum est Conventiculum a Theoderico Sacré institutum; thema quod oratoribus proposuerat erat ‘De bello et pace’ in memoriam primi horrendique belli mundani.