----------------------------------------------



Academiae Latinitati Fovendae sessionis

Perscriptio LXXXIII


Romae, in aedibus Instituti Austriaci (viale B. Buozzi 113), die Veneris 6/5/2016, hora 17.00, convenit Consilium Praesidiale Academiae Latinitati Fovendae ad res instruendas pro Coetu generali sodalium die insequenti celebrando. Adsunt Praeses K. Smolak, Praesidis Vicarius Consiliariusque D. Sacré, Arcarius Consiliariusque G. Licoppe, Consiliarii A. Fritsch atque C. Laes, Secretarius N. De Mico.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur:

1)Relatio praesidis.

Triennio peracto, Praeses nuntiat se ab officio suo propter pulmonis morbum abdicare velle: magnas gratias Theoderico Sacré Vicario suo agit, qui tam multa tantaque egit pro Academia et a quo se maxime adiutum esse confitetur: exoptat ergo commutationem Praesidis, ipsum Theodericum novum Praesidem proponens.

2)De novis sodalibus cooptatis.

Constat venturos esse ad coetum generalem, de se studiisque suis verba facturos, novos sodales Blanchard, Tarrega, Spataro, Harris et Pisini, qui diplomata cooptationis accipient. Adesse non poterit sodalis Schönberger, ut ipse nuntiavit.

3)De conventu ALF Lexingtoniensi proximo anno celebrando.

In coetu generali adfuturi sunt sodales Milena Minkova et Terentius Tunberg, qui de hoc referent.

4)De variis inceptis ALF

a)De libello Erasmico typis edito: Editus est ab Academia, per Sodalitatem Melissam, libellus, cui titulus est: “De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes”, quas edidit Theodericus Sacré, auctoribus Gaio Licoppe, Terentio Tunberg, Curtio Smolak, Theoderico Sacré, Andrea Fritsch, Milena Minkova, Iohanne Carolo Rossi.

b)De actis conventiculi de bello et pace partim editis. In sede quae est ALF in rete mundano edita est pars conventiculi Latini Romae anno 2015 celebrati:

Theodericus Sacré, Praefatio;

Nicolaus De Mico, De bello et pace in Gallia Merovingica;

Andreas Fritsch: De bellis pro religionis libertate recuperanda susceptis. In memoriam Iohannis Hus, qui abhinc sescentos annos (1415) supplicio affectus est

Theodericus Sacré: De litteris Latinis quae ad prius bellum gentium referuntur prolusio;

Horatius Antonius Bologna: De belli necessitate atque utilitate.

Iam parantur symbolae Ionathae Arrington et Curtii Smolak et nonnullae aliae exspectantur: invitabuntur sodales ut suas symbolas mittant.

c)De libro ALF parando. De eiusmodi libro pauca superiore anno sunt dicta, nec quicquam tum est decretum. Proponit Theodericus Sacré ut hoc libro contineantur loci e scriptoribus Latinis antiquis, mediaevalibus recentioribusque selecti, quos sodales ipsi in deliciis habeant; atque his locis exscriptis subiungantur enarrationes subtiliores Latine exaratae. Singulis sodalibus erunt paginae circiter XV. Si maior pars sodalium in talem librum aliquid contulerit, habebit Academia industriae suae doctrinaeque specimen, e quo quid agitare soleat ALF facile cognoscatur.

d)De circulis Latinis; de opera lexicographica ALF; de certamine Latino – et si qua forte aliqua erunt incepta proponenda. Gaius Licoppe proponit ut ad Lexicum Latinum parandum consilium eligatur, quod programma satis amplum perficiat et sodalibus praebeat; nam ut Lexicum scientifice conficiatur, complures sodales huic incepto operam suam dare oportebit. Christianus Laes, qui huic consilio favet, hortatur tamen ut Calepinus novus inspiciatur et opera detur ut vocabula quae in eo desiderantur addantur; est autem optimum Lexicum et in Nuntiis Latinis. Oportet in primis, monet Gaius Licoppe, scire qui hanc rem curare velit: placet in crastinum diem disputationem differre. Oportet interea, dicit Andreas Fritsch, commissionem ad fundamenta laboris ponenda instituere: eius erit munus de principiis serio cogitare et ea anno proximo sodalibus proponere.

De certamine Latino placet disputationem procrastinare, cum Salesiani iam certamen Latinum novum condiderint.

5)De eligendis praeside, altero a praeside, arcario, consilio praesidiali. Curtius Smolak, qui iam propter infirmam valetudinem praesidis officium deponere optat, putat novum praesidem eligendum Theodericum Sacré, cuius nomen proponetur coetui generali sodalium.

6)De novis sodalibus iam cooptandis vel proponendis: coetui generali cooptandi proponentur Nico De Mico et Remko Regtuit, quorum curricula iam per epistolia omnibus sodalibus missa sunt.

7)De sede quae est in rete mundano: nonnullis rebus iam editis, hortandi iterum sunt sodales ut existimationes librorum mittant edendas.

8)De pecuniis ALF et de stipe annua: sunt in arca 7.587 euronum. Solverunt stipem annuam ad hunc diem: Licoppe, Deraedt, Albert, Von Albrecht, Tarrega, Di Maria, Radle, Sacré, Rossi, Pekkanen, Pitkaranta, Beck, Bologna, Schoenberger, Stroh. Multi adhuc sunt qui non solverunt, sicut multi non solverant anno praeterito. Invitabuntur ergo sodales per epistulam,  ut sine mora solvant summam annuam.

9)Varia: placet ut sessio ordinaria anni 2017 Romae habeatur ineunte mense Iunio, qua occasione conventiculum agetur “De profugis”.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 19,00.

Die Saturni, 7/5/2016, hora 9.45, in aedibus Instituti Austriaci, Coetus generalis sodalium ALF habetur.

Adsunt corpore: Praeses K. Smolak, Praesidis Vicarius et Consiliarius D. Sacré, Arcarius et Consiliarius G. Licoppe, Consiliarii A. Fritsch atque C. Laes, Socii ordinarii M. Von Albrecht, H. Blanchard, O. A. Bologna, F. Deraedt, S. Des Bouvrie, G. Freyburger, C. Guittard, J. Harris, M. Minkova, L. Miraglia, T. Pekkanen, M. Pisini, R. Pitkaranta, V. Roggen, G. Rossi, A. Spataro, G. Tárrega, T. Tunberg, Secretarius N. De Mico. Se excusaverunt de absentia Agosto, Albert, Koutroubas et Schönberger.

Ordo rerum agendarum hic est:

1.  Relatio praesidis;

2.  De novis sodalibus cooptatis;

3.  De conventu ALF Lexingtoniensi proximo anno celebrando;

4. De variis inceptis ALF:

a) De libello Erasmico typis edito;

b) De actis conventiculi de bello et pace partim editis;

c) De libro ALF parando;

d) De circulis Latinis; de opera lexicographica ALF; de certamine

     Latino – et si forte alia erunt incepta proponenda;

5. De eligendis praeside, altero a praeside, arcario, consilio praesidiali;

6. De novis sodalibus iam cooptandis vel proponendis;

7.De sede quae est ALF in rete mundano;

8. De pecuniis ALF et de stipe annua;

9. Varia.

Punctum 1. Nuntiat praeses Curtius Smolak se propter infirmam valetudinem ab officio suo abdicare velle; maximas agit gratias Theoderico Sacré alteri a praeside, qui eum valde adiuvit in Academia gubernanda.

Punctum 2. Adsunt novi sodales Blanchard, Harris, Pisini, Spataro et Tárrega, qui de se suisque studiis verba faciunt.

  Punctum 3. Referunt Minkova et Tunberg conventum ALF anno 2017 celebratum iri Lexintoniae exeunte mense Iulio, in Academia Kentukiana: etiamsi suas quisque tesseras viatorias emere debeat, veri simillimum est posse effici ut saltem oratores aut in deversoriis aut in discipulorum hospitiis nullo pretio per totum conventum commorentur. In Academiae conclavibus sessiones gratuito habere, orationes, acroases, acroamata gratuito audire licebit. Argumentum ad “Itinera” spectabit.

Punctum 4.

a)Academia typis edidit per Melissam, sodalitatem perenni Latinitati dicatam, Acta Conventiculi “De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes”, habiti in Urbe a.d. VI Kal. Decembres anni 2011, quae omnibus sodalibus praesentibus distribuuntur.

b)Iam editae sunt nonnullae symbolae; invitantur sodales ut suas mittant quam primum ad opus augendum.

c)Explicat Theodericus Sacré propositum de libro ALF parando, cui titulus Momenta Latinitatis: adeo arridet sodalibus tale inceptum, ut Aloisius Miraglia polliceatur se libentissime suscepturum esse munus edendi libelli gratuito. A sodalibus petitur ut intra sex menses, id est ante Kalendas Nov. anni 2016, communicent eos locos quos interpretatione docta illustrare cupiant. Iis, qui operam polliciti erunt, tradentur normae typographicae, ex Hum. Lov. depromptae, ut sciant quibus rationibus loci sint laudandi, scriptiones afferendae, adnotatiunculae exarandae. Commentationes mittendae erunt intra annum, hoc est ad Kal. Dec. 2017.

d)De opera lexicographica ALF: est, ut memorat Gaius Licoppe, vetustissimum propositum Academiae, fere ab initio. Talis opera non necessario danda est prelo, divulgari potest in rete mundano, ad quem finem tamen non sufficit programma Academiae; conficiendum est novum programma, quod non est sine pretio. Sed in primis, dicit Licoppe, eligendus est triumviratus ad res parandas atque ordinandas. Respondet Andreas Fritsch sibi tale propositum valde placere: triumviratus debebit difficultates, necessitates, regulas, pecuniam cogitare et proxima sessione proponere. Aloisius Miraglia, memorans primum hanc viam instigantibus Terentio Tunberg et Milena Minkova ingressum esse Davidem Morgan, qui propter subitam mortem opus conficere non potuit, proponit ut recenseantur verba iam usitata potius quam inveniantur nova. Terentius Tunberg dicit iam silvam verborum exsistere in rete mundano: colligenda sunt ergo verba quae in dicta silva reperiuntur. Aloisius Miraglia profert sententiam suam, qua hoc opus tradendum sit, stipendiolo addito, Iohanni Ramminger, qui iam in hac provincia est versatissimus. Monet Maurus Pisini ad talem rem conficiendam opus esse multis annis, immo permultis: labor est magnitudinis extremae, qua de causa cautius est considerandum quid sit faciendum, ne labor in irritum cadat.

De certamine Latino: novum certamen iam instituit Pontificia Universitas Salesiana, qua de causa non oportet aliud ab Academia institui.

Alia incepta proponenda: supplementa sunt addenda Historiae Academiae a Gaio Licoppe conscriptae et postea in situ mundano ponenda. Pollicetur Gaius Licoppe se ipsum supplementa additurum esse.

Punctum 5.

Praeses certiores facit sodales se velle munere suo defungi propter infirmam valetudinem: proponit ipse praesidem Theodericum Sacré. Hortatur tamen ut, si quis alius se proponere velit, hoc sine mora faciat. Nemo se proponit; unus ergo candidatus est Theodericus Sacré, qui eligitur 20 suffragiis; unum suffragium est pro Aloisio Miraglia; una schedula non valet.  Interrogatus hoccine munus suscipere velit necne, Theodericus Sacré se dicit paratum.

Postea suffragia feruntur ad consilium praesidiale renovandum. Candidati sunt Christianus Laes, Gaius Licoppe, Vibeca Roggen, Iohannes Carolus Rossi, qui eliguntur: Laes (22 suffragiis), Licoppe (21), Roggen (20), Rossi (22).

Theodericus Sacré vicarium praesidis proponit Christianum Laes, qui se dicit paratum ad hoc munus suscipiendum. Arcarius iterum proponitur Gaius Licoppe, qui munus libenter accipit.

Punctum 6. Sodales unanimiter cooptantur Remko Regtuit (commendatus a Synnova des Bouvrie, Sigride Albert et Christiano Laes) et Nico de Mico (commendatus a Theoderico Sacré, Curtio Smolak et Christiano Laes).

In proximum annum Tuomo Pekkanen et Gerardus Freyburger proponunt novum sodalem Annam Mariam Chevalier. Iohannes Carolus Rossi proponit Claudium Pica, Terentius Tunberg proponit Iohannem Owen, Francisca Deraedt proponit Iohannem Ramminger, Andreas Fritsch, Theodericus Sacré et Curtius Smolak proponunt Nicolaum Gross. Theodericus Sacré hortatur ut novi cooptandi invitentur ad curricula mittenda, quae a sodalibus inspiciantur ante sessionem proximam.

Punctum 7. Christianus Laes invitat sodales ad symbolas vel recensiones conscribendas de novis libris sive de novis versionibus Latinis, de quibus oportet Academia iudicium suum afferat.

Punctum 8. Coetus generalis sodalium approbat superioris anni rationes acceptorum et datorum et in annum subsequentem pecuniarum accipiendarum ac dandarum rationem.

Punctum 9. Anno proximo habebitur conventus internationalis mense Iulio exeunte in Civitatibus Foederatis; nihilominus Romae consilium praesidiale, coetus generalis sodalium necnon conventiculum (“De profugis”) habebitur, ineunte mense Iunio: dies certus adhuc dici non potest, quia antea interrogandi sunt praefecti Academiae Belgicae, qui Academiae hospitalitatem praebebunt.

His rebus peractis, ad finem sessionis pervenitur hora 13,00.


Secretarius                                                                   Praeses

N. De Mico                                                                  D. Sacré



----------------------------------------------



Inter Academiae sessionem die 6 mensis Maii 2016

Romae in aedibus Instituti Austriaci celebratum est Conventiculum


DE LITTERIS VTOPICIS


9.30-9.45 Theodericus Sacré, Oratiuncula inauguralis


9.45-10.15 Horatius Antonius Bologna, De utopia apud Archilochi carmina


10.15-10.45 Robertus Spataro, Animadversiones in opus, c.t. Utopia


11.15-11.45 Tuomo Pekkanen, Cetera iam fabulosa


11.45-12.15 Curtius Smolak, De libro quodam nuper in Austria edito de Ecclesiae statu futuro


12.15-12.45 Andreas Fritsch, De quibusdam prophetis qui Comenium, virum et prudentia et pietate tam insignem, in magnos errores induxerunt


14.30-15.00 Terentius Tunberg, De Mori Utopia, opusculo dignissimo quod in scholis praelegatur


15.00-15.30 Milena Minkova, De locis atque spatiis fabularum Utopicarum cum eis quae in descriptionibus itinerum sive verorum sive phantasticorum exstant comparandis


15.30-16.00 Vibeca Roggen, Textus versicolor. De viginti Thomae Mori Utopiae editionibus ante annum MDCL publice editis


16.00-16.30 Michael von Albrecht, De Georgii Aloisii Borges scriptis utopicis




----------------------------------------------



Acta Conventiculi Erasmici anno 2011 habiti

Academia venalem habet apud sodalitatem Melissam (g.licoppe@skynet.be)

Pretium: 15 eur. (+ 10 eur. pro sumptibus cursualibus in Europa)

----------------------------------------------



CONVENTICVLVM


DE PROFVGIS


HABITVM EST DIE 20 MENSIS MAII 2017 AB HORA IX AD XII


IN AEDIBVS ACADEMIAE BELGICAE QVAE EST IN VRBE (VIA OMERO, 8)



9.00-9.30 Robertus SPATARO: Cur et quomodo patria profugi humaniter suscepti sint. Specimina quaedam deprompta ex litteris Latinis et Graecis


9.30-10.00 Andreas FRITSCH: De profugis saeculi  septimi decimi et nostrae aetatis


10.30-11.00 Horatius Antonius BOLOGNA: De profugis accipiendis


11.00-11.30 Aloisius MIRAGLIA: Turpius eicitur quam non admittitur hospes


11.45-12.00 De eventu Certaminis Latini Salesiani rettulit Maurus PISINI.


                                                                                      


Academiae Latinitati Fovendae sessionis

Perscriptio LXXXV

Romae, in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8), die Veneris XIX mensis Mai a. MMXVII, hora 12,00, habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré, Arcarius G. Licoppe, Consiliarii V. Roggen et G. C. Rossi, Secretarius N. De Mico. Abest Praesidis Vicarius C. Laes, qui Romam vespere perventurus est.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur.

1) Relatio Praesidis:

a) Conventiculi postriduani, quod erit de profugis, completus proponitur index, qui tamen non continet sodalium Michaelis von Albrecht et Horatii Antonii Bologna acroases, qui valetudine impediuntur ne conventui intersint. In eorum  loco Aloisius Miraglia et Iohannes Carolus Rossi promiserunt se futuros oratores esse.

b) Cena communis habebitur hora circiter 19,30 apud cauponam c.n. “Alvaro De Mico”, iuxta Circum Maximum.

c) Saturni die post meridiem, duce Curtio Smolak, lustrabitur urbs Praenestina. Ad cenam sodales adhibebuntur a sodale liberalissimo Aloisio Miraglia, apud Vivarium Novum.

d) Dominico die, ferme hora 9,00, sodales Pekkanen, De Mico et Roggen in oppidum Noci profecturi sunt, ad concentum musicum audiendum c.t. “Requiem Latinum”, cuius verba rhythmicis inclusit versibus ipse Pekkanen, modis autem musicis instruxit Abbas Santolla. Alii sodales, si iter instituere voluerint, libentissime accipientur.

2) De novis sodalibus:

a) Cooptatis: ut ipsorum cooptatio sanciatur, verba facient Remus Regtuit et Nicolaus De Mico; Alexius autem Schönberger non aderit neque oratiunculam habere poterit.

b) Cooptandis: in coetu generali disceptabitur de sodalibus, qui a Consilio Praesidiali propositi erunt.

3) De variis ALF inceptis:

a) De opera lexicographica referet Gaius Licoppe in coetu generali.

b) Venustum libellum poeticum, Academia auxiliante nuper editum, in coetu generali Tuomo Pekkanen monstrabit.

c) De exitu certaminis poetici Salesiani referet post conventiculum sodalis Maurus Pisini.

d) Non sunt hoc anno novi circuli Latini, quibuscum Academiae sodales habeant necessitudines.

e) In superiore sessione ALF, proposito libro conficiendo, cui titulus esset “Momenta Latinitatis”, plausum est ita, ut omnes assentiri viderentur. Septem adhuc sodales nomen dederunt, qui symbolas conficerent. Iterum invitabuntur sodales, ut operam suam dent huic incepto, quod tam continens cum ipsa Academia sit.

f) Academia iuvit datis nummis incepta sodalis Hispanici Tàrrega.

4) De conventu ALF Kentuckiano: sodalis Terentius Tunberg scripsit omnia adhuc felicissime cedere et ordinem rerum agendarum transmisit; ad conventum parandum ab Academia subsidium petivit; propositum est eum iterum auxilio duorum milium euronum iuvare.

5) De sede quae Academiae est in rete mundano referet Francisca Deraedt in coetu generali.

6) De re pecuniaria:

a) Gaius Licoppe ostendit quantam pecuniam Academia anno 2016 acceperit vel dederit et nuntiat 22.177 eur. in arca superesse.

b) De stipe annua; anno 2016 stipem non solverunt: Agosto, André, Buonocore, Des Bouvrie, Deschamps, Gantar, Luiselli, Maestre Maestre, Mouchovà, Parroni, Perez i Durà, Polara, Salomies, Solin, Traina.

André, Gantar, Luiselli et Traina promovebuntur inter sodales emeritos Academiae.

Statuitur stipem solvendam anno 2017 futuram esse eandem atque anno praeterito: 50 euronum.

7) De sessionibus ALF Romae anno 2018 habendis: habebuntur diebus 5 et 6 mensis Mai.

De argumento novi conventiculi disputabitur in coetu generali.


Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 13,30.


Veneris Die, 19/5/2017, hora 15,30, in aedibus Academiae Belgicae, Coetus generalis sodalium ALF habetur.

Adsunt corpore: Praeses D. Sacré, Arcarius et Consiliarius G. Licoppe, Consiliarii V. Roggen  et G. C. Rossi, Socii O. A. Bologna, F. Deraedt, G. Freyburger, A. Fritsch, C. Guittard, T. Pekkanen, R. Regtuit, K. Smolak, A. Spataro, Secretarius N. De Mico.

Se excusaverunt de absentia M. Agosto, S. Des Bouvrie, quae delegavit V. Roggen, et M. Minkova, quae delegavit D. Sacré.

1)Relatio Praesidis:

Sodales Horatius Bologna et Michael von Albrecht, qui promiserunt se futuros esse oratores in conventiculo de profugis (quod postero die habebitur), impediuntur ne adsint. Rogati a Praeside, in eorum loco verba facient Aloisius Miraglia et Iohannes Carolus Rossi. Post conventiculum de exitu certaminis Salesiani referet Maurus Pisini.

Post prandium ab Aloisio Miraglia in aedibus Academiae Belgicae paratum, oppidum Praeneste, duce Curtio Smolak, lustrabitur; etiam discipuli Academiae Vivarii Novi invitantur.

Saturni die, hora 20,30, Nocibus (in Apulia) concentus musicus fiet, ad quem sodales invitantur; nam verba a Tuomone Pekkanen sodale scripta modis donavit musicis G. Santolla: haec ipsa in concentu audientur.

2)De novis sodalibus cooptandis:

a)De sodalibus cooptatis:

Claudius Pica, a Iohanne Carolo Rossi interrogatus, ad munera Academiae sodalis obeunda minus est paratus neque in ALF cooptari cupit.

Gerardo Freyburger, Theoderico Sacré et Tuomone Pekkanen commendantibus, Anna Maria Chevallier sodalis bene merita cooptatur.

Sodales ordinarii unanimiter cooptantur Patricius Owens sive Oenus (a Theoderico Sacré, Aloisio Miraglia et Terentio Tunberg commendatus) et Nicolaus Gross (a Theoderico Sacré, Curtio Smolak et Andrea Fritsch commendatus).

De Iohanne Ramminger, quem sodales commendatores nondum adierunt, disceptatio differtur in annum proximum, cum Curtius Smolak cum eo locutus erit.


Novi sodales anno proximo superiore cooptati, Remus Regtuit et Nicolaus De Mico, de se suisque studiis loquuntur, maximas agentes gratias omnibus sodalibus pro cooptatione tam grata.


b) De novis sodalibus proponendis:

Iosephus Marcellinus, qui proponitur a Francisca Deraedt, Gaio Licoppe et Iohanne Carolo Rossi, invitabitur ut curriculum suum mittat, sodalibus legendum.

Theodericus Sacré praesentat Florentium Schaffenrath, litterarum neolatinarum investigatorem optimum et moderatorem gregis satis ampli Latine loquentis: interrogandus est ipse velitne candidatus esse necne.

Theodericus Sacré proponit Victorium Ciarrochi et Paulam Maronghiu sodales bene meritos asciscendos, propterea quod Latinitatem semper strenue defendunt scriptisque illustrant.

Iohannes Carolus Rossi Alexandrum Conti adibit interrogaturus velitne sodalis fieri.

Carolus Guittard proponit Philippum Ploton Nicolet, quem rogabit ut curriculum mittat.

Iam tempora proponendi contrahenda sunt et pervenitur ad punctum 3.

3) De variis ALF inceptis:

a) de opera lexicographica: Gaius Licoppe hortatur sodales ALF ut operam dent lexico conficiendo. In primis, ne effluant labores tempusque, inveniendus est vir vel societas, qui vel quae programma ad hoc propositum conficiat aptum: quod quam primum faciendum est. Programma erit satis magni pretii. Gaio Licoppe suadente, necesse erit id propositum ostendere Unioni Europeae, quae rei subvenire possit. At in primis oportet habere multos homines qui velint operam huic incepto dare.

Tuomo Pekkanen dicit hoc esse opus ingens, quod sodalium tempus obsidebit, qua de causa melius esse novam editionem lexici Perugini curare.

Theodericus quoque Sacré ostendit multa incepta huiusmodi iam exstare; nobis opus esse viris, qui, quae passim reperiantur, ea in unum colligant.

Gerardus Freyburger putat lexicum tantummodo verba nova continens faciendum esse.

Convenit inter omnes lexicographiae curandae provinciam admodum arduam esse; monet nihilo minus Gaius Licoppe inchoandum esse.

Ita vero sentit Andreas Fritsch,  opus pro viribus Academiae nimium esse; idcirco locum proponit creandum, ubi disputare liceat de singulis vocabulis.

Multis sodalibus sententiam suam adhuc illustrare volentibus, res in proximum annum differtur, quo conventiculum de hoc ipso argumento parabitur.

b) Tuomo Pekkanen verba facit de libello poetico ab ipso, Academiae auspiciis, edito, cui titulus est Passio secundum Matthaeum, requiem Latinum aliaque carmina Latina.

c) De exitu certaminis poetici Salesiani die Sabbato referet inter conventiculum Maurus Pisini.

d) De circulis Latinis, quorum sodales necessitudines habeant cum Academia, nihil novi est dicendum.

e) Acta Utopica, quae pertinent ad conventiculum anni praeteriti, nuperrime sunt divulgata.

Neque ambigitur quin enitendum sit ut in lucem emittatur liber, cui titulus Momenta Latinitatis. Cum pauciores adhuc polliciti sint se commentationes scripturos, Praeses sodales incitat ut de argumento proponendo cogitent. Septem sodales nomen iam dedisse dicit, alios exspectari: ad hoc novam epistulam circummissum iri.

f) De inceptis sodalis Hispanici Tàrrega: acceptis ex ALF aliquot nummis, multa Tàrrega fecit: pelliculas de Horatio et de Cicerone praelegendis; lustrationes in Museo Matritensi El Prado; in Universitate Hispalensi, Colloquium de methodis activis in Universitate adhibendis; magnum Colloquium Matriti de methodis in Universitatibus atque lyceis adhibendis atque de legibus aptandis.

4) De conventu ALF Kentuckiano: Terentius Tunberg, qui ab Academia pecuniam petivit ad cenas, lustrationes, autoraedaes et cetera paranda, scripsit omnia adhuc feliciter cedere. Sodalibus placet ei 2.000 eur. tribuere.

Septem sunt sodales ALF, qui iter facient ad Civitates Foederatas conventui interfuturi: Praeses proponit, ut qui pecuniam nullam acceperint a suis studiorum Universitatibus, adiuventur ab Academia, quae eis tribuat singulis minimum 200 eur., dummodo acroases ibi fecerint. Placet hoc propositum sodalibus.

5) De sede in rete mundano: operam magnam dependit ad sedem adornandam Francisca Deraedt, quae sodales hortatur ut eam visitent.

6) De re pecuniaria: Arcarius Gaius Licoppe refert de pecuniis insumptis anno 2016; rationes pecuniarum acceptarum datarumque anno 2016 et accipiendarum dandarumque anno 2017 probantur a sodalibus.

Academia accepit anno 2016 a sodalibus stipem solventibus 1.200 eur., a Ministerio Italico Bonis Artisticis et Culturalibus Provehendis 16.000 eur.

Sunt in arca 22.177 eur.

Innititur Academia liberalitate sodalium, qui tamen non omnes stipem solverunt: monebuntur epistula qui non solverunt.

Placet stipem in annum 2017 eandem esse atque anno 2016, id est 50 eur.

7) De sessionibus ALF Romae anno 2018 habendis: sessiones et conventiculum habebuntur diebus 5 (coetus) et 6  (conventiculum) mensis Mai. Conventiculi argumentum proponitur “De opera lexicographica conficienda”.


His rebus peractis, ad finem pervenitur hora 18,00. Praeses gratias congregatis magnas agit.


Secretarius                                                        Praeses

Nico De Mico                                                   Dirk Sacré


Conventiculum


‘De opera lexicographica’


Veneris die 4 m. Maii a. 2018 inde ab hora postmeridiana quinta semis

Romae in aedibus Academiae Belgicae (Via Omero, 8)


- R. Regtuit, De lexicis

- I.C. Rossi, Quomodo in lexico Vaticano conficiendo mandato muneri respondere sim conatus

- K. Lyvens (Vilniensis), Quomodo monumenta lexicographica Latinitatis vivae ad vitam revocanda sint


Saturni die 5 m. Maii inde ab hora 9 in aedibus Academiae Belgicae


- G. Licoppe, De novo lexico condendo

- M. Agosto, De verborum novatorum apud iurisperitos Angliae saec. XV-XVIII usu et ratione

- A. Fritsch, Quid I.A. Comenius de verbis novis Latinis fingendis suaserit

- R. Pitkäranta, Lexicon neolatinum Academiae Aböensis (1646-1828)

- T. Pekkanen, Latinitas in Nuntiis Finnorum Latinis adhibita/adhibenda

  1. -Sodalium colloquium: Quid efficere queat vel debeat ALF in re lexicographica



----------------------------------------------

NVNTIVS


Proxima ALF sessio in Urbe Roma in aedibus Academiae Belgicae habebitur diebus 24 et 25 mensis Maii anni 2019. Priore die fiet coetus generalis, posteriore instituetur conventiculum, cui titulus erit "De libris colloquiorum".



----------------------------------------------

Academiae Latinitati Fovendae

Die IV mensis Mai anni MMXVIII

Perscriptio LXXXVI


  Romae in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8) die Veneris IV mensis Mai a. MMXVIII, hora 10,00 habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré, Praesidis Vicarius C. Laes, Arcarius G. Licoppe, Consiliaria V. Roggen, Secretarius N. De Mico. Abest Consiliarius I. C. Rossi.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur.

1. Praeses nuntiat sodalem Curtium Smolak, qui se lustrationis ducem fore promiserat, non adventurum esse prae infirma valetudine. Fiet ergo lustratio Tusculana, duce Aloisio Miraglia eiusque discipulis. Post eam lustrationem sodales hospites erunt apud Academiam Vivarium Novum, ubi Theodericus Sacré de Florilegio Recentioris Latinitatis a Milena Minkova confecto dissertabit atque Aloisius Miraglia ostendet quomodo in Vivario Novo discipuli soleant erudiri. Ostia Tyberina anno insequenti invisetur, ut omnes sperant, Curtio Smolak duce.

2. Nonnullis argumentis praetermissis, de quibus in Coetu Generali disputare licebit, de novis sodalibus asciscendis loquitur Praeses, qui monet in Statutis non iam inesse numerum sodalium ordinariorum summum quinquaginta. Hac etiam de causa nomina nova sunt proponenda, ut vires Academiae augeantur. Ceterum Praeses proponit ut sodales qui, iam probati, relationem aditialem nondum habuerint, ‘sodales designati’ appellentur in albo Academiae.

3. De novo Academiae Conventu omnium gentium celebrando, anno 2021, disputatur. Roma eligitur, cum plures sint hic sodales qui opem suam ferre possint ad omnia instruenda, aulaeque oeci et cubicula sint praesto.

4. De re pecuniaria certius facit Consilium Praesidiale Arcarius Gaius Licoppe, qui rationes exponit: accepit anno praeterito Academia a Ministerio Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis circiter septem milia euronum. Exstant in arca ad viginti duo milia euronum. Id vero est dolendum, quod stipem solverunt tantummodo 24 sodales.

5. De conventiculo anni proxime venturi: argumenta proponuntur, e quibus eligere poterit Coetus Generalis, cui alia quoque proponere licebit.

6. Placet Consiliariis cuidam discipulo Instituti Altioris Latinitatis, cui ultimus studiorum annus est perficiendus, auxilium tribuere 500 euronum; Academiae enim videtur esse labores cum Instituto Altioris Latinitatis sociare ad Latinitatis cultum provehendum.

7. Anno 2019 sessio Academiae habebitur Romae, in aedibus Academiae Belgicae, diebus 24 et 25 mensis Mai.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 12,30.


Coetus Generalis

Die Veneris IV mensis Mai anni 2018, hora 14,00, in aedibus Academiae Belgicae, Coetus Generalis sodalium ALF habetur. Adsunt corpore: Praeses Th. Sacré, Vicepraeses C. Laes, Consiliarii G. Licoppe et V. Roggen, Secretarius N. De Mico, Sodales D. Blanchard, R. Spataro, M. Agosto, N. Gross, F. Deraedt, G. Freyburger, A. Fritsch, R. Regtuit, A. M. Chevallier, H. A. Bologna, T. Pekkanen, M. Pitkäranta.

Absentiam suam excusaverunt T. Tunberg, qui delegavit Sacré, M. Minkova, quae delegavit Sacré, S. Albert, quae delegavit Laes, S. Des Bouvrie, quae delegavit Roggen; Consiliarius I.C. Rossi, qui sodales salutatos voluit.

1) Relatio Praesidis: Praeses sodales monet ab hora quinta et dimidia praesentis diei habitum iri conventiculum “De opera lexicographica conficienda”, quod continuabitur insequenti die ab hora nona usque ad primam postmeridianam. Post conventiculum hodierni diei cena communis vespertina sumetur in caupona “Alvaro De Mico”, prope Circum Maximum sita. Prandium posteri diei ab Aloisio Miraglia liberaliter praebebitur. Curtio Smolak invaletudine laborante, mutatio fiet in postriduana lustratione: ibunt sodales Tusculum Vetus invisuri, unde pergent ad Academiam Vivarii Novi, ubi schola instituetur, ut sodales suis oculis videre possint quomodo Aloisius Miraglia eiusque collegae doceant discipulos; insuper a Theoderico Sacré novus liber proponetur, Florilegium Recentioris Latinitatis a Milena Minkova apparatum, atque Academia iuvante in lucem publicam modo emissum. Narrat Praeses etiam de conventu ALF Kentuckiano, aestate anni 2017 feliciter celebrato: eum optime apparaverat T. Tunberg, Milena Minkova adiuvante; multi Academiae sodales participes fuerunt et circiter 25 acroases habitae sunt. At Acta Conventus typis non edentur propter angustias pecuniarias.

Vicepraeses Laes magno cum gaudio nuntiat petitionem ab Academia promotam ad Nuntios Latinos servandos administris Finnicis suadere valuisse ut consilium mutarent utque Nuntios Latinos radiophonicos pergerent emittere: id fiet usque ad mensem Augustum insequentis anni.

2. De novis sodalibus: verba aditialia faciunt novi sodales A. M. Chevallier et N. Gross. Abest autem P. Owens. Praeside proponente, decrevit coetus, novos sodales, nondum habita oratione aditiali,  sodales ‘designatos’ in albo sodalium esse appellandos. Item, sodales vita functos seorsim esse enumerandos.

De sodalibus cooptandis: sodales ordinarii cooptantur Ioachimus Pascual Barea, Florianus Schaffenrath, Franciscus Ploton Nicollet, Iosephus Marcellino; sodales benemeriti cooptantur Paula Marongiu, Victorius Ciarrocchi, Alexander Conti, Daniel Pettersson.

De sodalibus proponendis: in novo Academiae Statuto iam non memoratur numerus plenarius quinquaginta sodalium ordinariorum, neque est clausus numerus sodalium benemeritorum. Nihil ergo obstat quominus novi sodales proponantur, ut novas inde vires acquirat ALF. Gaius Licoppe, Nicolaus Gross et Robertus Spataro proponunt Marcum Cristini.

3. De variis ALF inceptis: (1) refert Robertus Spataro de Instituto Altioris Latinitatis, quocum Academia operam sociat, eiusque inceptis laude dignis. (2) Ostendit Praeses multa quotidie Latinitatis vivae causa fieri a sodali G. Tárrega, Academia opitulante. (3) Vix autem commercium habet Academia cum circulis Latinis: at poterit sodalitatem conficere cum circulo a novo sodali Iosepho Marcellino recto. (4) De libro c. t. Momenta Latinitatis apparando Praeses queritur quod pauci nomen adhuc dederunt ad hoc propositum ad effectum adducendum; sodales denuo adhortabitur ad commentationem conscribendam. (5) Acta Conventiculi hornotini in rete edentur: quam primum Praeses sodalibus mittet epistulam normas edendi continentem. Orationes habitae ad Praesidem mittantur ante Kal. Septembres huiusce anni, ut ante Kalendas novi anni divulgari queant. (6) Proximus ALF Conventus omnium gentium (anno 2021 habendus, fortasse ineunte mense Iunio) in Urbe Roma celebrari poterit, id quod sodalibus arridet: nihildum constitutum est de conventus argumento; de quo disputare licebit proximo anno.

4. De sede quae nobis est in rete mundano: magnae gratiae Franciscae Deraedt aguntur, quae complures per annos sedem curavit optime. Posthac Daniel Pettersson rogabitur ut eandem sedem curare vel renovare velit.

5. De re pecuniaria: Arcarius Gaius Licoppe certiores facit Sodales de arcae statu et de rationibus pecuniariis, quae Sodalibus ostenduntur probandae unanimiterque probantur. Etiam qui sunt in Collegio rationibus inspiciendis eas probaverunt. Gaius Licoppe queritur quod tantummodo 24 sodales anno praeterito stipem annuam solverunt, quod est vix tolerabile: decretum additicium scribendum proponit, quo expelli atque eici possit qui bis terve stipem non solverit. Quod propositum est, placet sodalibus, dummodo ne cum Statuto pugnet.

6. De sessionibus ALF anni 2019: dies aptissimi ad Sessiones Praesidiales et Generales in Urbe habendas necnon ad Conventiculum celebrandum, anno 2019 videntur esse Veneris dies 24 et Saturni dies 25 mensis Maii: his ergo diebus sessiones habebuntur Romae in Academia Belgica. Conventiculi autem argumentum erit: “De libris colloquiorum Latinis”.

His rebus peractis, pervenitur ad finem sessionis, hora 16,40.


Praeses Secretarius

Th. SacréN. De Mico



                                   ----------------------------------------------


 

                                                                                       

----------------------------------------------



                                                                                        Leuven, Antwerpen,

                                                                                        6 December 2017.


To: Lauri Kivinen, CEO of YLE

Kaj Färm, Director of Programs YLE


Concerning: Nuntii Latini


        Dear Sirs,


        It is with great sadness that we learned about the cancelling of the Nuntii Latini in the YLE programming.


    For almost thirty years, the Latin News has stood out as a beacon for the Living Latin

Movement. In a way, it has been an important Finnish export product, as it has been, and

still is being, used extensively in schools and handbooks for learning Latin worldwide.

At a moment when 'the living approach' in the didactics of ancient languages is gaining more

and more importance (as witnessed in websites and podcasts throughout the world), it

would be a shame that Finland is abandoning an enterprise for which YLE has in a way been

a forerunner.


    As president and vice-president of the long-standing international Academia Latinitati

Fovendae (ALF), which brings together academics throughout the world, we kindly ask you

to overturn this decision and to reconsider this important tool for the international

promotion of Latin. We do so in the name of the following colleagues, whose names and

affiliations you will find on the second page of this letter.


    With all best regards,


Prof. Dirk Sacré (Catholic University of Leuven) President of the ALF

Prof. Christian Laes (University of Antwerp) Vice-President of the ALF


- Prof. Dr. AGOSTO Mauro, Pontificia Università Lateranense, Roma, Italy

- Dr. ALBERT Sigrid, Universität des Saarlandes, Saarbrücken, Germany

- Prof. Dr. von Albrecht Michael, Universität Heidelberg, Germany

- Prof. Dr. ANDRÉ Jean-Marie, Université de Paris, France

- Prof. Dr. BECK Jan-Wilhelm, Universität Regensburg, Germany

- Prof. Dr. BOLOGNA Orazio Antonio, Università Pontificia Salesiana di Roma, Italy

- Prof. Dr. BUONOCORE Marco, Pontificia Accademia Romana di Archeologia, Roma, Italy

- Dr. COFFEE Neil, University at Buffalo, USA

- Prof. Dr. DE MICO Nico, Università La Sapienza di Roma, Italy

- Prof. Dr. DES BOUVRIE Synnøve, University of Tromsö, Norway

- Prof. Dr. DI MARIA Giorgio, Università degli Studi di Palermo, Italy

- Prof. Dr. FREYBURGER Gérard, Université Marc Bloch, Strasbourg, France

- Prof. FRITSCH Andreas, Freie Universität Berlin, Germany

- Dr. GROSS Nikolaus, Universität Ulm, Germany

- Prof. Dr. GUITTARD Charles, Université Paris-Nanterre, France

- Prof. Dr. HARRIS Jason, University College Cork, Ireland

- Prof. Dr. KOUTROUBAS Dimitrios, University of Athens, Greece

- Prof. Dr. MAESTRE MAESTRE José Maria, Universidad de Cádiz, Spain

- Prof. Dr. MINKOVA Milena, University of Kentucky, Lexington, USA

- Prof. Dr. MIRAGLIA Luigi, Accademia Vivarium Novum, Frascati, Italy

- Dr. MONEY David, University of Cambridge, United Kingdom

- Prof. Dr. MOUCHOVÁ Bohumila, Charles University of Prague, Czechia

- Prof. Dr. NIEHL Rüdiger, Gutenberg-Universität, Mainz, Germany

- Dr. OWENS Patrick, Wyoming Catholic College, Washington, USA

- Prof. Dr. PISINI Mauro, Pontificio Istituto di Musica Sacra, Roma, Italy

- Prof. Dr. RÄDLE Fidel, Universität Göttingen, Germany

- Dr. REGTUIT Remco, Rijksuniversiteit Groningen, Netherlands

- Prof. Dr. ROGGEN Vibeke, Universitetet i Oslo, Norway

- Prof. Dr. SALOMIES Olli, University of Helsinki, Finland

- Prof. Dr. SCHÖNBERGER Axel, Universität Leipzig, Germany

- Prof. Dr. SMOLAK Kurt, Universität Wien, Austria

- Prof. Dr. SOLIN Heikki, University of Helsinki, Finland

- Prof. Dr. SPATARO Roberto, Pontifica Academia Latinitatis, Roma, Italy

- Prof. Dr. STROH Wilfried, Universität München, Germany

- Prof. Dr. TÁRREGA GARRIDO Jorge, Universidad de Valencia, Spain

- Prof. Dr. TUNBERG Terence, University of Kentucky, Lexington, USA

- Dr. BLANCHARD Daniel, Paris, France

- Dr. CHEVALLIER Anne-Marie, Strasbourg, France

- Dr. LICOPPE Guy, Fundatio Melissa, Brussels, Belgium

- LICOPPE-DERAEDT Francisca, Fundatio Melissa, Brussels, Belgium

- Dr. ROSSI Giancarlo, Milano, Italy