Oratiunculae inaugurales anni 2017


    1. Oratiuncula aditialis Nicolai De Mico


Magnus est mihi honor sodalis fieri Academiae Latinitati Fovendae, in qua homines Latinis litteris doctissimi omnibus ex orbis terrarum regionibus congregantur.


Huiusmodi Academiae, cui, secretarii munere fungens, quattuordecim annos operam dedi, bene novi, in tanto temporis spatio, virtutes praecipuas praeclaraque merita.


Propterea singulariter laetus sum, quippe qui usque a puero antiquitati reverentiam praestiterim, cuius amoenitatem iam captabam matrem meam, scholae magistram, audiens verba Latina recitantem auctoresque praelegentem ut crastinam acroasim pararet vel potius, ut credo, ut me ad litterarum studia alliceret.


Latinitatis amoenitatem necnon utilitatem ante oculos habui, cum, adulescentulus, Lyceum Classicum frequentandum elegi quasi humanitatis palaestram, in qua, tempora elapsa pervestigans, in mythos, historias, res gestas, litteras fabulasque incumberem.


In schola culturam antiquam, et praesertim Latinam, ita amavi, ut philologiam classicam, cum illis artibus litterisque quae ad illam pertinent, in Universitate colendam praeoptarem.


Lauream adeptus, philosophiae quoque et theologiae studui, utpote quae ad prudentiam et virtutem perfectius disponerent, et lauream sum consecutus.


A continuis examinibus minime conquiescens, docendarum in omnibus scholarum generibus Linguae Latinae, Graecae et Italicae, Historiae, Philosophiae et Geographiae licentiam consecutus sum.


Meam araneosam loquelam Latinam expedire coepi (et nondum valui) in schola cui nomen Sancta Maria, in qua primum magister fui et epistularibus commerciis initium dedi, quae plurima postea cum exterarum nationum collegis habui.


Discipulorum meorum, cum pueris Francogallicis timide quidem Latine loquentium, ora non oppressi, immo vero libellum ab eis, quamvis inornatum, confectum edidi. Itaque comiter discipuli linguam Latinam discebant, quibus antiquitatis amor internationalis amicitiae favori innatus est.


Ut linguam meam expeditiorem redderem, multis Latinis conventibus interfui, scilicet ipsius Academiae, vel Gai Licoppe et aliorum, quorum nomina citare nolo, ne quis propter festinationem praetermittatur, sed memoriam in corde teneo.


Mihi de studiis meis loquenti in mentem praecipue venit tempus, quo doctoratum consecutus sum in Universitate Maceratensi, ad res Merovingicas primum accedens.


Muti magistri mihi fuerunt Gregorius Turonensis, Venantius Fortunatus, Vitae Sanctorum et Passiones Martyrum, luculentum patrimonium, cuius possidendi cupiditate captus sum in Urbis Universitate “La Sapienza”, ubi, Professore Brunone Luiselli duce, non modo quaestiones tractavi, quae me vehementer alliciebant, verum etiam quasi per sapientiae semitam ambulantem me percipiebam. Circa ipsum Brunonem Luiselli multos annos fui; per eum praesentatus sum Academiae.


Cum eo lustralem experientiam habui ut Materiae Cultor in Universitate “La Sapienza”, ubi etiam nunc linguam Latinam doceo.


Homo leviter eruditus, haud leve pondusculum super humeris meis imponere volui, corrector factus Periodicorum, quibus tituli sunt “Rivista di cultura classica e medievale” et “Romanobarbarica”. Ea data occasione, innumeros libros legi, quorum recensiones exaravi circiter septuaginta, multa commentaria scripsi, praesertim de rebus Merovingicis, exempli gratia de homicidii politici iustificatione, de regibus et reginis religionis defensoribus vel oppugnatoribus, de regis Clodovechi Romanis symbolis, de Chilperico novo Nerone et Herode, de vulgandae doctrinae ratione in textibus hagiographicis et cetera.


Si minus fortis, attamen strenuus, eodem tempore culturam meam vastiorem facere petebam; itaque aliis scriptoribus, variorum temporum regionumque, incubui, ut mentis meae et orbis Latini mei terminos propagarem.


Itaque de Lucretio, Nerone, Cromatio, Carolo Magno, Iohanne Scoto Eriugena, Leone PP XIII, Adriano PP VI, Iosepho Metzger et aliis scripsi.


Multa documenta Latina recentioris aevi in Italicam linguam verti, scilicet Processus beatificationis Sancti Francisci De Paula, Rationem studiorum Ordinis Minimorum, Bullarium Ordinis Sancti Camilli et cetera.


Sed inter alia munera praecipuus labor meus fuit et est discipulos docere, ut litteras sciant et, potius quam volutentur in luto auctoresque sequantur, qui mendaci mox manifesti prendantur, sententias suas aperire valeant et sapientiam Latinis deripiant, a quibus spiritales divitiae affluunt, quo in dies meliores et demum felices sint. Dixi.



    2. Oratiuncula inauguralis Remi (Remco) Regtuit


Magno mihi honori est coram vobis, sodales huius Academiae illustris, oratiunculam meam inauguralem habere. Simul magno mihi timori est id ipsum facere quod nunc primo publice Latine loquor. Primum gratias maximas agere velim iis sodalibus qui nomen meum commendaverunt, nempe Sunnivae des Bouvrie, Sigridi Albert et Christiano Laes, deinde vobis omnibus qui me dignum censuistis hac Academia Latinitati Fovendae.


Cum ipse in gymnasio quodam Amstelodamensi linguae Latinae studere inciperem, nemo fere in Batavia linguam Latinam velut linguam habebat: in schola textus tantum vertimus, non legimus. Examine maturitatis superato cum in Universitate studiorum Amstelodamensi Libera quae dicitur in studia linguae Latinae (et Graecae) incubuissem, idem accidit: nos studiosi textus vertebamus, nemo Latine loquebatur, ne professor Latinitatis quidem.


Anno autem millesimo nongentesimo duodenonagesimo res mutabantur! Eo enim anno professor Latinitatis, Adrianus Kleywegt, una cum Inecula Sluiter, nunc temporis profestrice Graecitatis in Universitate studiorum Lugduno-Batava, constituerunt Triduum Latinum instituere, in quod Triduum patrem Caelestem Eichenseer et Sigridem Albert invitaverunt. Inter hoc Triduum pater Eichenseer nobis monstravit linguam Latinam esse veram linguam quae sine difficultate et maximo cum gaudio adhiberi posset etiam cum de rebus hodierni temporis loqueremur. Tum primo Latine loqui coepi! Et mihi quidem maxime placuit. Ad nos bene praeparandos inter nos Latine locuti sumus, quantum fieri poterat, et unoquoque die Veneris ludo qui dicitur Scrabularum (v. Scrabble) lusimus: erat optimum exercitium et ad copiam verborum augendam et ad facultatem loquendi exercendam.


Thesi mea doctorali defensa Groningam, in oppidum in regionibus septentrionalibus Bataviae situm, migravi ut in Universitate studiorum munere lectoris Graecitatis (nolite quaeso mirari) fungerer. Per multos annos ibi tantum linguam et litteras Graecas docui. Eodem tempore autem in gymnasio Groningano cui nomen est Praedinius docere coepi: sicut magistri Batavi facere solent, ibi linguam et Graecam et Latinam docebam. Ante quinque annos, cum unus e Latinistis nomine Josephus Kemper rude donatus esset et res pecuniaria Facultatis Artium deteriorata nos coegit ut numero collegarum minuto eadem munera faceremus, professor Latinitatis me rogavit ut tirones nostros grammaticam Latinam docerem. Sciebat enim me idem in gymnasio facere. Libenter hoc munus suscepi et eum rogavi num mihi liceret methodum grammaticalem abolere et methodum activam introducere. Per quattuor annos tirones nostros docui methodo Oerbergiana adhibita. Quamquam studiosi nostri fere omnes in scholis suis linguam Latinam iam didicerant, haec methodus Oerbergiana mihi perutilis videbatur et ad grammaticam repetendam et ad vocabula discenda et, quod mihi maximi momenti est, ad bonam rationem legendi discendam.


Non solum cum studiosis meis Latine colloqui conor, sed etiam circulos Latinos qui exstant in Batavia participare tempto. Multis in regionibus Bataviae nunc temporis usus activus linguae Latinae augetur. Tandem plures sunt qui cognoverint methodum grammaticalem discipulos et studiosos minus praeparare ad textus legendos. Plerique vestrum certe noverunt Athenaeum Illustre renatum, quod institutum Amstelodami quotannis conventum linguae Latinae dedicatum instituit, ubi et Aloisius Miraglia et Christianus Laes iam acroases fecerunt. Insuper seminariis quae ubique terrarum instituuntur interesse conatus sum: ante duos annos Sanctae Ottiliae apud Sigridem fui, anno praeterito in Batavia ipsa in oppido Hilversum Scholis Aestivis interfui ubi docuit Robertus Carfagni. Hoc anno iterum seminarium Sigridis participabo; tempus proh dolor mihi deest ut conventui Lexintoniano, quem instituent Terentius Tunberg et Milena Minkova, intersim.


Haec hactenus de me ipso et de vita scholari et academica. Restat ut pauca dicam quae spectant ad investigationes meas. Sicut iam dixi, cum lector factus essem, praesertim linguam Graecam docebam et pleraeque investigationes meae ad linguam et litteras Graecas spectabant. In scholiis autem Graecis ad Thesmophoriazusas et Ecclesiazusas Aristophanis edendis necesse erat prolegomena scribere, Latina scilicet sicut omnes textus critici prolegomenis Latinis erant instructi (praeter editiones Oxonienses quas in lucem produxit Nigel Wilson).


Cum linguam Latinam docere inciperem, animum et ad eam linguam dimittebam: symbolas scripsi in quibus tractavi usum activum in lingua Latina docenda, quae divulgatae sunt in periodicis Batavicis et Belgicis. Mihi autem in animo est saepius in investigationes Latinas incumbere. Tria sunt argumenta quae mihi vel maxime placent, quorum unum est didascalicum. Quomodo discipulos gymnasiorum nostrorum, quos saepe taedet se linguae Latinae dedere, facilius et melius (et ea de causa fortasse maiore cum gaudio) linguam Latinam docere poterimus? Multi sunt qui iam de hac re scripserint, multa restant quae etiam nunc sint investiganda. Alterum est vocabularium: Aloisius in oratione sua Amstelodami habita iam locutus est de synonymis (vel potius de vocabulis quae synonyma esse videntur, non autem sunt, sicut osculum, basium et suavium, ut exempla eius afferam). Tertium, quod mea quidem sententia maioris momenti est, spectat ad stilum scribendi et figuras rhetoricas, praesertim ad eas quas discipuli Batavi ediscere coguntur, ut hyperbaton aut commutationem (quam nos chiasmum nuncupare solemus) et similia. In examinibus suis discipuli tantum indicare debent quam figuram recognoverint in textu lecto; numquam de significatione eius figurae aliquid dicere debent. Haec est res mira, quia nullus scriptor Latinus ordinem verborum sine causa elegit. Alii iam demonstraverunt ordinem verborum non esse fortuītum, in his Wolfgangus de Melo qui perspicue ostendit ordinem verborum apud Plautum strictas leges sequi, quas praeterire Plautus non potuerat; eam variationem non esse figuram rhetoricam, sed legem linguae. Spero igitur me satis temporis invenire posse ut tales investigationes et ipse facere possim. Dixi.



Oratiunculae inaugurales anni 2016


Mos est ut novus Academiae Latinitati Fovendae sodalis, dum coetui generali primum interest, brevem habeat orationem qua qui sit ipse quibusve studiis insudet paululum disserat,  quo magis collegis singulis universis innotescat. Hoc ergo anno quinque sodales inter academicos cooptati die septimo mensis Maii in Urbe verba fecerunt. Quas allocutiones, quo latius paterent, divulgare statuimus. Orationes igitur habuerunt Daniel Blanchard Francogallus, Iason Harris Hibernus, Maurus Pisini Italus, Robertus Spataro Italus et Georgius Tárrega Hispanus.


1. Allocutio Danielis Blanchard, novi sodalis bene meriti


Honore magno me affecistis, Sodales, cum inter vos hac in Academia sedere me invitastis, qui nullam Universitatem accepto Baccalaureatu frequentavi et ad studia a Latinitate remota me primum contuli. Alia enim Musa me alit nec ut vos litteras Latinas profiteor, sed musicam. Variorum instrumentorum modulamini a iuventute studui, necnon musicae theoriae, analysi, historiae et tandem cantui lyrico. In theatris lyricis vel in ecclesiis canendo stipendia accipio, et scholam privatam condidi, ut cantum classicum alumnos variarum aetatum docerem.


Pater autem, qui in universitate Sorbonica litteras antiquas et papyrologiam docebat Graecam, eodem anno quo arti musicae studere coeperam, me Latinitatis rudimenta docere statuit. Usus est simul methodo tradita et orali: lingua enim Latina ei primus gradus ad linguam Graecam apte discendam visus est, et celerius discipulos loquendo progredi noverat ; quam ob rem a pueritia me tenet litterarum Latinarum studium et dilectio. Ceterum mater mea archaeologiam profitebatur et operibus musivis Romanis studebat in Centro Nationali Indagationis Scientificae: itaque aestivo tempore, effossiones archaeologicas me visitavisse memini, ubi ad lucem opera musiva, nummi vel inscriptiones, quas legere valebam, redigebantur. Cum studia musica perfeci et aliquantulum otio fructus sum, paternum donum amittere nolui et classicorum recentiorumve scripta, quae legere ardebam, sedulo perquirere et emere coepi. Palaeographiam in schola chartarum auditor didici. Confiteri oportet, Sodales, me gravi morbo illo, quem Graece bibliomaniam vocant, sive minus dure bibliophiliam, laborare; sic saltem bibliothecam Latinam domi collegi, quam libenter Latinae linguae studiosis aperio. Insunt manuscripta mediaevalia nonnulla, incunabula, libri antiqui recentioresque, qui ad poesin, artem oratoriam, theatrum, musicam, grammaticam, geographiam, philosophiam, astronomiam, historiam theologiamve spectant.


Anno bis millesimo secundo, cum mihi satis non videbatur Latine legere vel scribere, et animadvertebam nullum locum esse in urbe mea, quo Latine loquentes convenire possent, Circulum Latinum Lutetiae condidi, quem florentem adhuc moderor. Scitis, quam dulce sit consuetudinem iungere, amicitias Latine colere aliosque circulos visitare. Sodales circuli mei causidici, magistri, artifices, interpretes, ingeniarii sunt, nec deest, qui in notissima Academia Gallica Inscriptionum et Pulchrarum Litterarum sedeat. Paginam, ut mos est, electronicam condendam adiuvantibus sodalibus curavi, quae annuatim plus quam centena millia lectorum accipit. Diurnarios saepe convenimus, qui optatum praeconium Latinitatis vivae tum in actis diurnis, cum in radiophoniis, divulgaverunt.


Saepe dicitur sermo noster sermo quidam demortuus esse, qui in ore loquentium non volitet. Anno bis millesimo undecimo a professore Christophoro Rico, qui operam in Instituto Biblico Hierosolymae dat, Romam invitatus sum, ut linguam Latinam in Universitate Pontificali Sanctae Crucis methodo orali docerem, qua occasione, methodum novam Latinitatis vivae hodiernaeque conscripsi, quae mox, ut spero, in lucem edetur. Vocem meam methodo Assimil praeterea dedi, cum denuo scriptum a magistro Desessard confictum renovatis typis divulgaverunt. Haud aliter litterarum classicarum editore Calepino instigante, quattuor carmina bucolica Vergiliana restituta pronuntiatione in discum recepi, quae antea in spectaculis vel in concentibus publice recitaveram.


Verba tamen, ut scitis, volant, at scripta sola manent. Bonum aestimamus, aliquid ex laboribus nostris venturis generationibus permanere, cum nos a maioribus pretiosam litterarum Latinarum hereditatem acceperimus. Nihil in latinitate suavius est quam facultas colloquendi, non solum cum nostratibus, sed etiam cum illis, qui iam diu perierunt et saeculum noverunt, quod nos propriis oculis non vidimus. Summi ergo momenti mihi videtur esse, Latine scribere et sermonem nostrum florentibus litteris propagare: itaque musicam, ut didici, perscribo, Latinam, necnon, quoniam in hanc rem valde pronus sum, carmina orationesve exaro. Nonnullae lucubratiunculae meae in foliis periodicis Melissa Bruxellis (excultis typis) publicatae sunt.


Quid amplius dicam? Neque novus Erasmus doctrina pollens progrediar neque renatus Horatius «elaborata ad pedem» carmina fingam, sed, recens gratusque Academiae sodalis, omnes vires impendam, ut vigeat semper et ubique florere valeat lingua Latina.


    2.  Allocutio Iasonis Harris, novi sodalis ordinarii


Gratias vobis ago, auditores amplissimi; gratias equidem maximas sed humiles vobis, qui me sodalem novum in illustrissimam vestram sodalitatem susceperitis; singulares insuper ac iustissimas gratias ut Terentio nostro ita Milenae Theodericoque et habeo et ago qui auctores fuerunt ut sodalis in hanc eruditam Academiam cooptarer.


Rogatus autem sum ut pauca dicerem de me ipso et de studiis meis. Quid autem de me confitear? Hibernus sum, ortus vero ex insula cuius lineamenta Romanis tantum non ignota fuerunt. In meridionali ora huius viridissimae insulae sita est urbs non magna sed iucunda cui nomen Corcagia. Ibi floret Collegium quod particeps est Universitatis Nationalis Hiberniae, in quo collegio sive academia artem historicam profiteor et litteras Latinas doceo.


Qualem autem rerum gestarum provinciam mihi assumpserim fortasse scire velitis. Studia mea plerumque spectant ad illam rem publicam litterariam quam scimus aetate omnium artium renascentium admodum viguisse. Fuerunt tunc temporis, ut vos omnes bene nostis, multi scriptores quorum ingenia de caelo lapsa videntur. Eorum aurea opera cum sedulo perlego tum coram discipulis explanare conor.


Attamen maior meae indagationis pars pertinet ad scripta minorum, ut ita dicam, luminum, illorum hominum dico qui Erasmi et aliorum eiusdem farinae vestigiis insistentes sibi comparaverunt Latinitatem quae etiamsi non semper optima erat tamen antiquitatem redolebat neque eloquentia carebat. Quo pacto talia opera proprie intelligerentur conatus sum demonstrare. Id praecipue indicare velim, illas varias de ratione scribendi controversias, quae vobis procul dubio satis bene notae sunt (de Ciceronianismo, ut exemplum afferam) non modo illis qui faberrime scripserint sed etiam scriptoribus crassioris Minervae satis magni momenti fuisse.


Vix autem mihi licet de omnibus auctoribus omnium gentium ex aequo investigare. Id esset findere caelum aratro. Quapropter Hibernis plerumque meis maxime studeo, quippe qui omnibus fere in terris exules facti vixerint, educati sint, operaque sua Latina scripserint. Gens, si quae umquam, vere Europaeana erat. Ergo de litteris, operibus, libris scriptorum Hibernicorum agere soleo, id quod non facio ut concives laudem, sed quo facilius specimina varii generis Latinitatis in propatulum ducam tamquam fortuito inventa neque inter se, nisi casu vel natu, coniuncta.


Haec hactenus de studiis meis. Brevissime nunc de rebus a me et gestis et propositis. Primum dicere debeo me praesidem esse Societatis Corcagiensis Studiis Neolatinis Provehendis, eius scilicet Societatis quam ante quindecim annos condidit ille magnus vir Kethus Sidwell, cui multum debeo semperque debebo. In ea Societate abhinc tres annos institui circulum Latinum qui tunc solebat atque etiam nunc solet singulis hebdomadibus convenire Latine ut sodales colloqui possint. Grex tamen parvus est qui plerumque constat ex discipulis meis. Nihilominus ex his parvis fundamentis spero nos posse aliquid maioris momenti exstruere. Id quod iam facere incepimus. Hoc enim anno tandem denique scholam Latinam in facultate classica (vel rerum antiquarum) institui, in qua de litteris Latinis et de rationibus scribendi Latine agebatur. Acroases etiam Latinas nunc bis in anno coram discipulis et collegis habeo quas mox in Rete Universali publici iuris facere in animo est.


Porro, hoc anno mense Septembri prima vice in Universitate Corcagiensi incipiet novus cursus magistralis (cuius programmatis praeses sum) qui spectat ad rempublicam litterarum quae aetate litterarum renascentium floruit. Discipuli qui hunc gradum magistratus petent omnes debebunt linguam Latinam et legere et loqui scire, utpote qui participes esse debeant novae scholae aestivalis quae omnino Latine docebitur. Haec schola Latina, instar conventiculi Lexintoniensis, unam septimanam durabit et omnibus, quicunque velint participes esse, parvo pretio praebebitur. Corcagiae ergo anno veniente et singulis annis postea ineunte mense Iunio Latinum celebrabitur (sit venia verbo) conventicululum. Ad quod si placuerit vos omnes gratissimi advenietis.


Denique hoc praeconium vobis deferre velim: anno proximo, scilicet bis millesimo septimo decimo, Corcagiae illum habebimus de litteris recentioribus conventum, qui Lexintoniae adhuc celebrari solebat. Quinimmo, suadente Terentio, propositum est eum (scilicet conventum) deinde alternis annis vel Lexintoniae vel Corcagiae (aut fortasse alicubi in Europa) celebratum iri. Ergo ut ad conventiculum Latinum ita ad conventum de litteris neolatinis vos qui me tam liberaliter hic accepistis ex animo in Hiberniam invito.


At haec fortasse de me et propositis meis satis superque. Dixi.


3. Allocutio Mauri Pisini, novi sodalis ordinarii


Sodales spectatissimi,

propter me a vobis in tantum coetum ascitum grates rependo sinceras, immo, maximas ipsumque meis laboribus, quantum potero, conabor illustrare.

Noverunt plerique vestrum me, praeter philologum, Latini stili studiosum vel, data occasione, prosae scriptorem, maxima ex parte esse poetam, at, pro dolor, non ingenii eiusmodi, quo velim; nitor tamen versus facere et in pangendis carminibus, quae hodiernos vivendi mores hominumque sensus sapiant aliquatenus, obstinatam do operam.

Mensibus igitur futuris, praeter academica ea munera, quibus Romae, et apud Pontificium Athenaeum Salesianum et apud Pontificium Institutum Musicae Sacrae pro discipulis victuque ordinario insudo, cepi nuper consilium, quod exequar pro viribus, tres proponendi foras libros poematum, quibus in apparandis viginti fere annos consumpsi, quique textus Latine tantummodo conscriptos lectoribus praebebunt, nulla addita ad usitatum sermonem, qui nunc vigeat, interpretatione. Cui rei, quadam cohibitus pigritia, - id fateor candide - nolo tempus impendere neque meos cooperatores omnino defatigare ad rem tam taediosam confingendam nec umquam omni ex parte perfectam.

His addere liceat, ad ditandum litterarium Latinitatis vivae usum, poematia nonnulla, a me modo exarata, quae, ut spero, typis edenda curabunt et libelli quibus Latinitas est index et ii qui Vox Latina inscribuntur. Commentariis in iisdem habeo quoque in animo, nisi hoc anno, venturo saltem, sive aliquot lucubrationes philologas imprimere de lingua quorundam scriptorum Latinorum serioris aetatis, sive duas, vel tres prosas breviores quae partim erunt sub fictae narrationis forma, partim autem sub genere descriptionis.

Quod vero ad mea pertinet studia, incumbo his temporibus sollertius quam decenniis praeteritis in duobus investigandis poematibus Pascolianis, praesertim quod ad metricas refertur quaestiones, quae sunt Agape et Centurio, deinde, non prohibente numine, ad Poematia et Epigrammata eodem proposito accedam. Velim praeterea scribendo tractare de tribus poetis Latinis eminentissimis, qui saeculo modo elapso vixerunt quique sunt Alafridus Bartoli, Theodorus Ciresola, Iosephus Morabito, et mentem ad potiora eorum carmina advertere.

Praeterea, aestatis pausa concessa, non praetermittam varias stili artisque rhetoricae investigationes in locis quibusdam selectis ex operibus Cornelii Taciti, Petronii Arbitri, Ammiani Marcellini, qui insigni scatent eloquentia et, pro forma dicendi unicuique peculiari, subtilem merentur indaginem.

Ad horum verborum extremitatem, aliis omissis inceptis quae, hodiernae poesi Latinae divulgandae, per seminaria nonnulla in variis Italiae urbibus sum suscepturus, iuvat me docere vos de quattuor acroasibus Senecanis argumenti moralis quibus, exeunte autumno huius anni, dabo operam Arretii, mea in urbe. Dixi.


4. Allocutio Roberti Spataro, novi sodalis ordinarii


Gratias ago Praesidi Academiae nostrae propter occasionem mihi datam quaedam dicendi de Pontificio Instituto Altioris Latinitatis quod nuncupatur etiam Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam. Quod Institutum, conditum a Beato Paulo VI, Romano Pontifice, anno MCMLXIV, adeo contendit ut in primis sacerdotes Christifidelesque laici etiam instituantur in Litteris Latinis et Graecis tum Classicis tum etiam Christianis. Deo adiuvante, numerus discipulorum paulatim augetur, quorum maior pars ex Africa venit. Facultas insuper edit in vulgus libros pertinentes ad studia Humanitatis: usque ad hunc diem plus quam viginti libri editi iam sunt. Quotannis conventus magistrorum discipulorumque habentur in quibus indagatur de variis personis in societatibus antiquis earumque muneribus, veluti sacerdotibus, magistris, civibus, peregrinis. Quorum conventuum acta proferuntur. Inter alia incepta quae Institutum perăgit adnumeratur quoque primum Certamen Latinum Salesianum habendum anno insequenti, de quo certiores vos facturus sum per nonnulla exemplaria praeconii.

 

Pauca dicturus sum de me ipso. Christianas Litteras Graecas profiteor apud Institutum ubi munere amanuenis fungor. Studia quibus incumbo, quamvis inter alia multa agenda satis temporis mihi non sit, pertinent ad Patres Ecclesiae, praesertim ad eorum rationem Libros Sacros interpretandi necnon ad vincula quibus eorum placita veterum sapientiae coniunguntur. Mihi placet quoque indagare de Latinitate Salesiana, videlicet de opera et de libris quibus multi sacerdotes Salesiani, eximia doctrina ornati, docentes in scholis litteras Latinas et Graecas, plurimorum puerorum animos informarunt ad virtutes colendas et ad pietatem fovendam. Inter quos velim significare Ioannem Baptistam Francesia, discipulum Ioannis Bosco, qui prorsus habendus est auctor nec parvipendendus nec minor Litterarum Latinarum nostra aetate. Hoc de argumento iam commentationes quasdam scripsi.

Gratias vobis ago.


5. Allocutio Georgii Tárrega, novi sodalis ordinarii


Quanto gaudio sim anno praeterito affectus, sodales, quantaque laetitia, cum animaduertissem me esse in ALF cooptatum, uix uerbis nunc exprimere possum. Ne autem uos magna captatione eaque longissima teneam, quid hactenus fecerim quidque sit mihi in uotis proximis annis conflare, paucis absoluam. Nomen mihi Georgius Tárrega est; Valentiae XL abhinc annos natus, XX fere annos munere magistri Linguae Latinae et Graecae in lyceis Valentinis functus sum, tum etiam nuperrimis sex annis in Vniuersitate Studiorum Valentina, in qua quidem nonnisi Latine tradidi disciplinas uarias et diuersas, ut puta Morphologiam Latinam, Syntaxin Latinam, Historiam Linguae Latinae, atque Cursum Linguae Latinae in lyceis docendae, futuris magistris dicatum. Symbolas conscripsi nonnullas, inter quas eminet peruestigatio Ciceronis epistolarum, Latine nouissime exarata in Actis q.n. Museum Helveticum. Quippe flagro studio Latinitatem diuulgandi eiusque gazas spargendi et in societatem et in Vniuersitates Studiorum: post hominum memoriam effecimus in Hispania ut Lingua Latina fieret iure meritoque Lingua studiorum (discipula nostra, Aloisia Aguilar, Latine scripsit Latineque defendit Valentiae thesin doctoralem de operibus Varronianis); huc addite Circulum Latinum Valentinum, in quo grege loci ex auctoribus probatissimis deprompti grauiter tractantur, VI abhinc annos conditum esse atque, discipulo nostro (Carolo García) monente, altero grege c.n. “Vesper Latinus” auctum esse ac multiplicatum, discipulis praesertim Philologiae Classicae dicato et aliis Latinitatis fautoribus. Atque multis semper faui inceptis, quae omnia paulo inferius in tabulam redegi. Amicorum, sodalium, commilitonum meorum mentio in ea fit, sine quorum ope et uirtute - dicere fas est - nullum officium suscipere potuissem.

Sed iuvenis, ita censeo, sum admodum: potius consilia aggrediar futura. Primum Societatem Valentinam nomine Collegium Latinitatis condere gestimus ea mente, ut Valentia emanent effluant florescant plurima incepta ad Latinitatem uiuam per totum orbem terrarum peruulgandam. Nobis stat post aestatem ad illud YouTube apponere pelliculas, quibus pateat cunctantibus Linguam Latinam usurpari posse ad auctores praelegendos, Ciceronem, Tacitum, Erasmum et multos alios. Tradimus enim rationes Latine docendi, tradimus quoque Latine auctores. Neminem fugit scatere inter nos collegis qui, tot annis peractis totidemque studiis multorum sodalium de rationibus docendi hucusque exanclatis, etiam dubitatione aestuent, ut ita dicam, nedum nobis uitio uertant, quod rationibus utamur absurdis. Quas dubitationes cum tollere cupiamus, saltem ne argumenta tradantur falsa et a ueritate prorsus remota, uolumus colloquium excitare publicum et magnum inter uiros doctos de rationibus docendi, ut in utramque partem disputetur, ne occultentur post cathedras argumenta: descendant igitur in arenam obtrectatores, fructus defendamus nostros. Nam quid dulcius, quid gratius, quid denique antiquius quam ueluti maligniore luce ueritatem percipere, quaecumque est, per nebulas emicantem?

Sed satis iam est uerborum. Fiant omnia, ut speramus. Dixi.

Appendix: Quid Valentiae nuperrimis annis actum sit.