De oratiunculis inauguralibus anni 2016


Mos est ut novus Academiae Latinitati Fovendae sodalis, dum coetui generali primum interest, brevem habeat orationem qua qui sit ipse quibusve studiis insudet paululum disserat,  quo magis collegis singulis universis innotescat. Hoc ergo anno quinque sodales inter academicos cooptati die septimo mensis Maii in Urbe verba fecerunt. Quas allocutiones, quo latius paterent, divulgare statuimus. Orationes igitur habuerunt Daniel Blanchard Francogallus, Iason Harris Hibernus, Maurus Pisini Italus, Robertus Spataro Italus et Georgius Tárrega Hispanus.


1. Allocutio Danielis Blanchard, novi sodalis bene meriti


Honore magno me affecistis, Sodales, cum inter vos hac in Academia sedere me invitastis, qui nullam Universitatem accepto Baccalaureatu frequentavi et ad studia a Latinitate remota me primum contuli. Alia enim Musa me alit nec ut vos litteras Latinas profiteor, sed musicam. Variorum instrumentorum modulamini a iuventute studui, necnon musicae theoriae, analysi, historiae et tandem cantui lyrico. In theatris lyricis vel in ecclesiis canendo stipendia accipio, et scholam privatam condidi, ut cantum classicum alumnos variarum aetatum docerem.


Pater autem, qui in universitate Sorbonica litteras antiquas et papyrologiam docebat Graecam, eodem anno quo arti musicae studere coeperam, me Latinitatis rudimenta docere statuit. Usus est simul methodo tradita et orali: lingua enim Latina ei primus gradus ad linguam Graecam apte discendam visus est, et celerius discipulos loquendo progredi noverat ; quam ob rem a pueritia me tenet litterarum Latinarum studium et dilectio. Ceterum mater mea archaeologiam profitebatur et operibus musivis Romanis studebat in Centro Nationali Indagationis Scientificae: itaque aestivo tempore, effossiones archaeologicas me visitavisse memini, ubi ad lucem opera musiva, nummi vel inscriptiones, quas legere valebam, redigebantur. Cum studia musica perfeci et aliquantulum otio fructus sum, paternum donum amittere nolui et classicorum recentiorumve scripta, quae legere ardebam, sedulo perquirere et emere coepi. Palaeographiam in schola chartarum auditor didici. Confiteri oportet, Sodales, me gravi morbo illo, quem Graece bibliomaniam vocant, sive minus dure bibliophiliam, laborare; sic saltem bibliothecam Latinam domi collegi, quam libenter Latinae linguae studiosis aperio. Insunt manuscripta mediaevalia nonnulla, incunabula, libri antiqui recentioresque, qui ad poesin, artem oratoriam, theatrum, musicam, grammaticam, geographiam, philosophiam, astronomiam, historiam theologiamve spectant.


Anno bis millesimo secundo, cum mihi satis non videbatur Latine legere vel scribere, et animadvertebam nullum locum esse in urbe mea, quo Latine loquentes convenire possent, Circulum Latinum Lutetiae condidi, quem florentem adhuc moderor. Scitis, quam dulce sit consuetudinem iungere, amicitias Latine colere aliosque circulos visitare. Sodales circuli mei causidici, magistri, artifices, interpretes, ingeniarii sunt, nec deest, qui in notissima Academia Gallica Inscriptionum et Pulchrarum Litterarum sedeat. Paginam, ut mos est, electronicam condendam adiuvantibus sodalibus curavi, quae annuatim plus quam centena millia lectorum accipit. Diurnarios saepe convenimus, qui optatum praeconium Latinitatis vivae tum in actis diurnis, cum in radiophoniis, divulgaverunt.


Saepe dicitur sermo noster sermo quidam demortuus esse, qui in ore loquentium non volitet. Anno bis millesimo undecimo a professore Christophoro Rico, qui operam in Instituto Biblico Hierosolymae dat, Romam invitatus sum, ut linguam Latinam in Universitate Pontificali Sanctae Crucis methodo orali docerem, qua occasione, methodum novam Latinitatis vivae hodiernaeque conscripsi, quae mox, ut spero, in lucem edetur. Vocem meam methodo Assimil praeterea dedi, cum denuo scriptum a magistro Desessard confictum renovatis typis divulgaverunt. Haud aliter litterarum classicarum editore Calepino instigante, quattuor carmina bucolica Vergiliana restituta pronuntiatione in discum recepi, quae antea in spectaculis vel in concentibus publice recitaveram.


Verba tamen, ut scitis, volant, at scripta sola manent. Bonum aestimamus, aliquid ex laboribus nostris venturis generationibus permanere, cum nos a maioribus pretiosam litterarum Latinarum hereditatem acceperimus. Nihil in latinitate suavius est quam facultas colloquendi, non solum cum nostratibus, sed etiam cum illis, qui iam diu perierunt et saeculum noverunt, quod nos propriis oculis non vidimus. Summi ergo momenti mihi videtur esse, Latine scribere et sermonem nostrum florentibus litteris propagare: itaque musicam, ut didici, perscribo, Latinam, necnon, quoniam in hanc rem valde pronus sum, carmina orationesve exaro. Nonnullae lucubratiunculae meae in foliis periodicis Melissa Bruxellis (excultis typis) publicatae sunt.


Quid amplius dicam? Neque novus Erasmus doctrina pollens progrediar neque renatus Horatius «elaborata ad pedem» carmina fingam, sed, recens gratusque Academiae sodalis, omnes vires impendam, ut vigeat semper et ubique florere valeat lingua Latina.


    2.  Allocutio Iasonis Harris, novi sodalis ordinarii


Gratias vobis ago, auditores amplissimi; gratias equidem maximas sed humiles vobis, qui me sodalem novum in illustrissimam vestram sodalitatem susceperitis; singulares insuper ac iustissimas gratias ut Terentio nostro ita Milenae Theodericoque et habeo et ago qui auctores fuerunt ut sodalis in hanc eruditam Academiam cooptarer.


Rogatus autem sum ut pauca dicerem de me ipso et de studiis meis. Quid autem de me confitear? Hibernus sum, ortus vero ex insula cuius lineamenta Romanis tantum non ignota fuerunt. In meridionali ora huius viridissimae insulae sita est urbs non magna sed iucunda cui nomen Corcagia. Ibi floret Collegium quod particeps est Universitatis Nationalis Hiberniae, in quo collegio sive academia artem historicam profiteor et litteras Latinas doceo.


Qualem autem rerum gestarum provinciam mihi assumpserim fortasse scire velitis. Studia mea plerumque spectant ad illam rem publicam litterariam quam scimus aetate omnium artium renascentium admodum viguisse. Fuerunt tunc temporis, ut vos omnes bene nostis, multi scriptores quorum ingenia de caelo lapsa videntur. Eorum aurea opera cum sedulo perlego tum coram discipulis explanare conor.


Attamen maior meae indagationis pars pertinet ad scripta minorum, ut ita dicam, luminum, illorum hominum dico qui Erasmi et aliorum eiusdem farinae vestigiis insistentes sibi comparaverunt Latinitatem quae etiamsi non semper optima erat tamen antiquitatem redolebat neque eloquentia carebat. Quo pacto talia opera proprie intelligerentur conatus sum demonstrare. Id praecipue indicare velim, illas varias de ratione scribendi controversias, quae vobis procul dubio satis bene notae sunt (de Ciceronianismo, ut exemplum afferam) non modo illis qui faberrime scripserint sed etiam scriptoribus crassioris Minervae satis magni momenti fuisse.


Vix autem mihi licet de omnibus auctoribus omnium gentium ex aequo investigare. Id esset findere caelum aratro. Quapropter Hibernis plerumque meis maxime studeo, quippe qui omnibus fere in terris exules facti vixerint, educati sint, operaque sua Latina scripserint. Gens, si quae umquam, vere Europaeana erat. Ergo de litteris, operibus, libris scriptorum Hibernicorum agere soleo, id quod non facio ut concives laudem, sed quo facilius specimina varii generis Latinitatis in propatulum ducam tamquam fortuito inventa neque inter se, nisi casu vel natu, coniuncta.


Haec hactenus de studiis meis. Brevissime nunc de rebus a me et gestis et propositis. Primum dicere debeo me praesidem esse Societatis Corcagiensis Studiis Neolatinis Provehendis, eius scilicet Societatis quam ante quindecim annos condidit ille magnus vir Kethus Sidwell, cui multum debeo semperque debebo. In ea Societate abhinc tres annos institui circulum Latinum qui tunc solebat atque etiam nunc solet singulis hebdomadibus convenire Latine ut sodales colloqui possint. Grex tamen parvus est qui plerumque constat ex discipulis meis. Nihilominus ex his parvis fundamentis spero nos posse aliquid maioris momenti exstruere. Id quod iam facere incepimus. Hoc enim anno tandem denique scholam Latinam in facultate classica (vel rerum antiquarum) institui, in qua de litteris Latinis et de rationibus scribendi Latine agebatur. Acroases etiam Latinas nunc bis in anno coram discipulis et collegis habeo quas mox in Rete Universali publici iuris facere in animo est.


Porro, hoc anno mense Septembri prima vice in Universitate Corcagiensi incipiet novus cursus magistralis (cuius programmatis praeses sum) qui spectat ad rempublicam litterarum quae aetate litterarum renascentium floruit. Discipuli qui hunc gradum magistratus petent omnes debebunt linguam Latinam et legere et loqui scire, utpote qui participes esse debeant novae scholae aestivalis quae omnino Latine docebitur. Haec schola Latina, instar conventiculi Lexintoniensis, unam septimanam durabit et omnibus, quicunque velint participes esse, parvo pretio praebebitur. Corcagiae ergo anno veniente et singulis annis postea ineunte mense Iunio Latinum celebrabitur (sit venia verbo) conventicululum. Ad quod si placuerit vos omnes gratissimi advenietis.


Denique hoc praeconium vobis deferre velim: anno proximo, scilicet bis millesimo septimo decimo, Corcagiae illum habebimus de litteris recentioribus conventum, qui Lexintoniae adhuc celebrari solebat. Quinimmo, suadente Terentio, propositum est eum (scilicet conventum) deinde alternis annis vel Lexintoniae vel Corcagiae (aut fortasse alicubi in Europa) celebratum iri. Ergo ut ad conventiculum Latinum ita ad conventum de litteris neolatinis vos qui me tam liberaliter hic accepistis ex animo in Hiberniam invito.


At haec fortasse de me et propositis meis satis superque. Dixi.


3. Allocutio Mauri Pisini, novi sodalis ordinarii


Sodales spectatissimi,

propter me a vobis in tantum coetum ascitum grates rependo sinceras, immo, maximas ipsumque meis laboribus, quantum potero, conabor illustrare.

Noverunt plerique vestrum me, praeter philologum, Latini stili studiosum vel, data occasione, prosae scriptorem, maxima ex parte esse poetam, at, pro dolor, non ingenii eiusmodi, quo velim; nitor tamen versus facere et in pangendis carminibus, quae hodiernos vivendi mores hominumque sensus sapiant aliquatenus, obstinatam do operam.

Mensibus igitur futuris, praeter academica ea munera, quibus Romae, et apud Pontificium Athenaeum Salesianum et apud Pontificium Institutum Musicae Sacrae pro discipulis victuque ordinario insudo, cepi nuper consilium, quod exequar pro viribus, tres proponendi foras libros poematum, quibus in apparandis viginti fere annos consumpsi, quique textus Latine tantummodo conscriptos lectoribus praebebunt, nulla addita ad usitatum sermonem, qui nunc vigeat, interpretatione. Cui rei, quadam cohibitus pigritia, - id fateor candide - nolo tempus impendere neque meos cooperatores omnino defatigare ad rem tam taediosam confingendam nec umquam omni ex parte perfectam.

His addere liceat, ad ditandum litterarium Latinitatis vivae usum, poematia nonnulla, a me modo exarata, quae, ut spero, typis edenda curabunt et libelli quibus Latinitas est index et ii qui Vox Latina inscribuntur. Commentariis in iisdem habeo quoque in animo, nisi hoc anno, venturo saltem, sive aliquot lucubrationes philologas imprimere de lingua quorundam scriptorum Latinorum serioris aetatis, sive duas, vel tres prosas breviores quae partim erunt sub fictae narrationis forma, partim autem sub genere descriptionis.

Quod vero ad mea pertinet studia, incumbo his temporibus sollertius quam decenniis praeteritis in duobus investigandis poematibus Pascolianis, praesertim quod ad metricas refertur quaestiones, quae sunt Agape et Centurio, deinde, non prohibente numine, ad Poematia et Epigrammata eodem proposito accedam. Velim praeterea scribendo tractare de tribus poetis Latinis eminentissimis, qui saeculo modo elapso vixerunt quique sunt Alafridus Bartoli, Theodorus Ciresola, Iosephus Morabito, et mentem ad potiora eorum carmina advertere.

Praeterea, aestatis pausa concessa, non praetermittam varias stili artisque rhetoricae investigationes in locis quibusdam selectis ex operibus Cornelii Taciti, Petronii Arbitri, Ammiani Marcellini, qui insigni scatent eloquentia et, pro forma dicendi unicuique peculiari, subtilem merentur indaginem.

Ad horum verborum extremitatem, aliis omissis inceptis quae, hodiernae poesi Latinae divulgandae, per seminaria nonnulla in variis Italiae urbibus sum suscepturus, iuvat me docere vos de quattuor acroasibus Senecanis argumenti moralis quibus, exeunte autumno huius anni, dabo operam Arretii, mea in urbe. Dixi.


4. Allocutio Roberti Spataro, novi sodalis ordinarii


Gratias ago Praesidi Academiae nostrae propter occasionem mihi datam quaedam dicendi de Pontificio Instituto Altioris Latinitatis quod nuncupatur etiam Facultas Litterarum Christianarum et Classicarum apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam. Quod Institutum, conditum a Beato Paulo VI, Romano Pontifice, anno MCMLXIV, adeo contendit ut in primis sacerdotes Christifidelesque laici etiam instituantur in Litteris Latinis et Graecis tum Classicis tum etiam Christianis. Deo adiuvante, numerus discipulorum paulatim augetur, quorum maior pars ex Africa venit. Facultas insuper edit in vulgus libros pertinentes ad studia Humanitatis: usque ad hunc diem plus quam viginti libri editi iam sunt. Quotannis conventus magistrorum discipulorumque habentur in quibus indagatur de variis personis in societatibus antiquis earumque muneribus, veluti sacerdotibus, magistris, civibus, peregrinis. Quorum conventuum acta proferuntur. Inter alia incepta quae Institutum perăgit adnumeratur quoque primum Certamen Latinum Salesianum habendum anno insequenti, de quo certiores vos facturus sum per nonnulla exemplaria praeconii.

 

Pauca dicturus sum de me ipso. Christianas Litteras Graecas profiteor apud Institutum ubi munere amanuenis fungor. Studia quibus incumbo, quamvis inter alia multa agenda satis temporis mihi non sit, pertinent ad Patres Ecclesiae, praesertim ad eorum rationem Libros Sacros interpretandi necnon ad vincula quibus eorum placita veterum sapientiae coniunguntur. Mihi placet quoque indagare de Latinitate Salesiana, videlicet de opera et de libris quibus multi sacerdotes Salesiani, eximia doctrina ornati, docentes in scholis litteras Latinas et Graecas, plurimorum puerorum animos informarunt ad virtutes colendas et ad pietatem fovendam. Inter quos velim significare Ioannem Baptistam Francesia, discipulum Ioannis Bosco, qui prorsus habendus est auctor nec parvipendendus nec minor Litterarum Latinarum nostra aetate. Hoc de argumento iam commentationes quasdam scripsi.

Gratias vobis ago.


5. Allocutio Georgii Tárrega, novi sodalis ordinarii


Quanto gaudio sim anno praeterito affectus, sodales, quantaque laetitia, cum animaduertissem me esse in ALF cooptatum, uix uerbis nunc exprimere possum. Ne autem uos magna captatione eaque longissima teneam, quid hactenus fecerim quidque sit mihi in uotis proximis annis conflare, paucis absoluam. Nomen mihi Georgius Tárrega est; Valentiae XL abhinc annos natus, XX fere annos munere magistri Linguae Latinae et Graecae in lyceis Valentinis functus sum, tum etiam nuperrimis sex annis in Vniuersitate Studiorum Valentina, in qua quidem nonnisi Latine tradidi disciplinas uarias et diuersas, ut puta Morphologiam Latinam, Syntaxin Latinam, Historiam Linguae Latinae, atque Cursum Linguae Latinae in lyceis docendae, futuris magistris dicatum. Symbolas conscripsi nonnullas, inter quas eminet peruestigatio Ciceronis epistolarum, Latine nouissime exarata in Actis q.n. Museum Helveticum. Quippe flagro studio Latinitatem diuulgandi eiusque gazas spargendi et in societatem et in Vniuersitates Studiorum: post hominum memoriam effecimus in Hispania ut Lingua Latina fieret iure meritoque Lingua studiorum (discipula nostra, Aloisia Aguilar, Latine scripsit Latineque defendit Valentiae thesin doctoralem de operibus Varronianis); huc addite Circulum Latinum Valentinum, in quo grege loci ex auctoribus probatissimis deprompti grauiter tractantur, VI abhinc annos conditum esse atque, discipulo nostro (Carolo García) monente, altero grege c.n. “Vesper Latinus” auctum esse ac multiplicatum, discipulis praesertim Philologiae Classicae dicato et aliis Latinitatis fautoribus. Atque multis semper faui inceptis, quae omnia paulo inferius in tabulam redegi. Amicorum, sodalium, commilitonum meorum mentio in ea fit, sine quorum ope et uirtute - dicere fas est - nullum officium suscipere potuissem.

Sed iuvenis, ita censeo, sum admodum: potius consilia aggrediar futura. Primum Societatem Valentinam nomine Collegium Latinitatis condere gestimus ea mente, ut Valentia emanent effluant florescant plurima incepta ad Latinitatem uiuam per totum orbem terrarum peruulgandam. Nobis stat post aestatem ad illud YouTube apponere pelliculas, quibus pateat cunctantibus Linguam Latinam usurpari posse ad auctores praelegendos, Ciceronem, Tacitum, Erasmum et multos alios. Tradimus enim rationes Latine docendi, tradimus quoque Latine auctores. Neminem fugit scatere inter nos collegis qui, tot annis peractis totidemque studiis multorum sodalium de rationibus docendi hucusque exanclatis, etiam dubitatione aestuent, ut ita dicam, nedum nobis uitio uertant, quod rationibus utamur absurdis. Quas dubitationes cum tollere cupiamus, saltem ne argumenta tradantur falsa et a ueritate prorsus remota, uolumus colloquium excitare publicum et magnum inter uiros doctos de rationibus docendi, ut in utramque partem disputetur, ne occultentur post cathedras argumenta: descendant igitur in arenam obtrectatores, fructus defendamus nostros. Nam quid dulcius, quid gratius, quid denique antiquius quam ueluti maligniore luce ueritatem percipere, quaecumque est, per nebulas emicantem?

Sed satis iam est uerborum. Fiant omnia, ut speramus. Dixi.

Appendix: Quid Valentiae nuperrimis annis actum sit.


.....................................


Index Academiae sodalium.


Sodales ordinarii:


- AGOSTO Mauro (2007) Italia
- ALBERT Sigrid (2006) Germania
- von ALBRECHT Michael (1981) Germania

- ANDRÉ Jean-Marie (1982) Francogallia 
- BECK Jan-Wilhelm (2010) Germania

- BOLOGNA Orazio Antonio (2013) Italia

- BUONOCORE Marco (2012) Italia
- COFFEE Neil (2011) Foederatae civitates Americae septentrionalis

- DE MICO Nico (2016) Italia
- DES BOUVRIE Synnøve (1998) Norvegia

- DI MARIA Giorgio (2013) Italia
- FREYBURGER Gérard (1998) Francogallia
- FRITSCH Andreas (2005) Germania

- GROSS Nikolaus (2017) Germania

- GUITTARD Charles (2014) Francogallia

- HARRIS Jason (2015) Hibernia
- KOUTROUBAS Dimitrios (1998) Graecia

- LAES Christian (2007) Belgica
- MAESTRE MAESTRE Iosephus Maria (2004) Hispania
- MINKOVA Milena (1998) Bulgaria et Foederatae civitates Americae septentrionalis
- MIRAGLIA Luigi (2011) Italia
- MONEY David (2010) Magna Britannia
- MORGAN David (2001) Foederatae civitates Americae septentrionalis (†)
- MOUCHOVÁ Bohumila (1995) Bohemia

  1. -NIEHL Rüdiger (2004) Germania

  2. -NIKITINSKI Oleg (2000) Russia (†)

  3. -OWENS Patrick (2017) Foederatae civitates Americae septentrionalis

  4. -PARRONI Piergiorgio (1982) Italia

  5. -PEKKANEN Tuomo (1968) Finnia

  6. -PÉREZ Y DURÁ Francisco Jorge (1998) Hispania

  7. -PISINI Mauro (2015) Italia

  8. -PITKÄRANTA Reijo (2006) Finnia

  9. -POLARA Giovanni (2004) Italia

  10. -RÄDLE Fidel (1996) Germania

  11. -REGTUIT Remco (2016) Batavia

  12. -ROGGEN Vibeke (2006) Norvegia

  13. -SACRÉ Dirk (1995) Belgica

  14. -SALOMIES Olli (2010) Finnia

  15. -SCHÖNBERGER Axel (2015) Germania

  16. -SMOLAK Kurt (2000) Austria

  17. -SOLIN Heikki (1979) Finnia

  18. -SPATARO Roberto (2015) Italia

  19. -STROH Wilfried (1978) Germania

  20. -TÁRREGA GARRIDO Jorge (2015) Hispania

  21. -TUNBERG Terence (1998) Foederatae civitates Americae septentrionalis

Sodales bene meriti:


  1. -BLANCHARD Daniel (2015) Francogallia

  2. -CHEVALLIER Anne-Marie (2017) Francogallia

  3. -LICOPPE Guy (2004) Belgica

- LICOPPE-DERAEDT Françoise (2013) Belgica

- ROSSI Giancarlo (2011) Italia


Sodales emeriti:


  1. -AXER Jerzy (1990) Polonia

  2. -DESCHAMPS Lucienne (1990) Francogallia

  3. -GANTAR Kajetan (1984) Slovenia

  4. -LUISELLI Bruno (1984) Italia

- NASCIMENTO Aires Augusto (1997) Portugalia

- O’NEIL Jane (2001) Foederatae civitates Americae septentrionalis

- RITOOK Zsigmond (1984) Hungaria

  1. -SALLMANN Klaus (1976) Germania (etiam sodalis conditor)

  2. -TRAINA Alfonso (1997) Italia



Academiae sodales conditores


Die 18 m. Aprilis a. MCMLXVI statim post Conventum Romanum creatur «Collegium Latinitati inter omnes gentes fovendae», cui praeest Petrus Romanelli.

Homines huius Collegii participes et Romae tunc praesentes habentur ut conditores «Academiae Latinitati inter omnes gentes fovendae» anno insequenti institutae in gremio Instituti Nationalis Studiis Romanis Provehendis, cui etiam praeest Petrus Romanelli.


1. BARBU Nicolaus (Dacoromania) 

2. M. BOROVSKIJ Jakov (U.R.S.S.)

3. COLEIRO Edoardo (insula Melita)

4. DEL TON Giuseppe (Civitas Vaticana) 

5. DEROUAU Walter (Belga docens in Burundia)

6. GORTAN Veljko (Yugoslavia)

7. GRIMAL Pierre (Francogallia)

8. GROLLIOS Constantinos (Graecia)

9. HARTKE Werner (Germania Orientalis)

10. IJSEWIJN Jozef (Belgica) 

11. IRMSCHER Johannes (Germania Orientalis)

12. ISNENGHI Alfonse (Austria)

13. IZUI Hisanosuke (Iaponia)

14. KABRT Jan (Tsecoslovacia)

15. KRESIC Stéphane (Canada)

16. KUMANIECKI Kazimierz (Polonia)

17. MAGUINESS W.S. (Magna Britannia)

18. MARIOTTI Scevola (Italia)

19. MIR José Maria (Hispania)

20. MORRA Ottorino (Italia)

  1. 21.O’MEARA John J. (Hibernia)

  2. 22.NÓBREGA Vandick Londres, da (Brasilia)

23. PACITTI Guerino (Italia)

24. PALADINI Virgilio (Italia)

25. PARATORE Ettore (Italie)

26. Z. PEREK Faruk (Turcia)

27. PFLIGERSDORFFER Georg (Germania Occidentalis)

28. ROMANELLI Pietro (Italia)

29. SALMON Togo (U.S.A.)

30. SCHILLING Robert (Francogallia)

31. SCHMID Pierre (Helvetia)

32. THIERFELDER Andreas (Germania Occidentalis) 

33. USSANI d’ESCOBAR Vincenzo (Italia)

34. WASZINK J.H. (Nederlandia) 


Secretaria : Giuliana FARENGA (Italia)

Hi conditores oriundi sunt ex 25 civitatibus: 2 Francogalli, 1 Dacoromanus, 1 Russus, 1 Brasilianus, 1 Vaticanus, 2 Belgae, 1 Yugoslavus, 1 Graecus, 2 Germani Orientales, 2 Germani Occidentales, 1 Austrius, 1 Iapo, 1 Tsecus, 1 Canadensis, 1 Polonus, 1 Anglus, 6 Itali, 1 Hispanus, 1 Hibernus, 1 Turcus, 1 Americanus Septentrionalis, 1 Helvetius, 1 Nederlandus, 1 Melitensis, 1 Brasilianus.


Sodales conditores (alter grex)


Vocantur quoque sodales conditores omnes sodales electi, dum vigebat nomen «Academia Latinitati inter omnes gentes fovendae», i.e. usque ad annum 1983 inclusum:


- von ALBRECHT Michael (Germania Occidentalis) 1981

- ANDRE Jean-Marie (Francogallia) 1982

- BONJOUR Madeleine (Francogallia) 1982

- BORZAK Stephan (Hungaria) ante 1975

- DILKE Oswald (Magna Britannia) 1979

- EGGER Carlo (Civitas Vaticana) 1973

- EICHENSEER Joseph Anton (Germania Occidentalis) 1973

- JIMENEZ DELGADO José (Hispania) 1983

- KABRT Jan (Tsecia) 1969

- HARTKE (Grmania Orientalis) ante 1980

- KRESIC (Canada) ante 1980

- LEEMAN (Nederlandia) ante 1980

- LIEBERG Godo (Germania Occidentalis) 1969

- MICHEL Alain (Francogallia) 1973

- NACHOV Isaias (U.R.S.S.) 1980

- O’MEARA (Hibernia) 1969

- PARRONI Piergiorgio (Italia) 1982

- PEKKANEN Tuomo (Finnia) 1968

- PLEZIA Mariano (Polonia) 1979

- POESCHL Victor (Germania Occidentalis) 1974

- POVSIC Boleslaw (U.S.A.) 1982

- QUADLBAUER Franz (?)  ante 1983

- RAMBAUD Michel (Francogallia) 1974

- RUBEN Nuno Bonifaz (?) 1983

- RUYSSCHAERT (Belgica) ante 1983

- SALLMANN Klaus (Germania Occidentalis) 1976

- SCHNEIDER Iohannes (?) 1973

- SOLIN Heikki (Finnia) 1979

- STROH Wilfried (Germania Occidentalis) 1978

- TONDINI Amleto (Civitas Vaticana) 1969

- TOWNEND (Magna Britannia) 1982

- TRAGLIA Antonio (Italia) 1976

- VANDICK da NOBREGA (Brasilia) 1974

- VERDIERE Rodolphe (Belgica) 1973

- VRATOVIC Vladimir (Yugoslavia) 1979

- WALSCH P.G. (Magna Britannia) 1983

- WIKARIAK Iohannes (?) ante 1983


N.B. In hoc indice eo non indicatur sive praenomen, sive civitas, sive exactus annus electionis nonnullorum sodalium, quod desunt documenta.


Primi sodales bene meriti


- SEDAR SENGHOR Léopold (Senegalia) 1973 

- ANDREOTTI Giulio, (Italia) 1990